[IDEM libro octogesimo ad edictum. ] §21.2.51.prSi per imprudentiam iudicis aut errorem emptor rei uictus est, negamus auctoris damnum esse debere: aut quid refert, sordibus iudicis an stultitia res perierit? iniuria enim, quae fit emptori, auctorem non debet contingere.
[同上,《告示》第八十卷] 如果因法官的疏忽或错误,物的买受人败诉被追夺,我们认为这不应当是出卖人的损失;或者,因法官的贪赃还是愚昧而导致物丧失,又有何区别? 因为对买受人所造成的侵害不应当波及出卖人。
§21.2.51.1Si Titius Stichum post mortem suam liberum esse iussum uendiderit, mortuo deinde eo Stichus ad libertatem peruenerit, an stipulatio de euictione interposita teneat? et ait Iulianus committi stipulationem: quamuis enim Titius hoc casu denuntiari pro euictione non potuisset, heredi tamen eius denuntiari potuisset.
如果提蒂乌斯将已被命令在其死后获得自由的斯蒂库斯予以出卖,随后提蒂乌斯死亡,斯蒂库斯获得了自由,那么所订立的关于追夺的问答契约是否有效? 朱里亚表示,该问答契约应当执行:因为尽管提蒂乌斯在这种情况下无法就追夺接受通知,但他的继承人却本可以接受通知。
§21.2.51.2Si quis locum uendiderit et idem uenditor ab herede suo uoluntate emptoris in eo sepultus fuerit, actio de euictione intercidit: hoc casu enim emptor proprietatem amittet.
如果有人出卖了一处土地,而该出卖人经买受人同意由其继承人安葬于其中,则关于追夺的诉权消灭:因为在这种情况下,买受人将丧失所有权。
§21.2.51.3Non mirum autem est, ut euicto homine de euictione teneatur heres, quamuis defunctus non similiter fuerit obstrictus, cum et aliis quibusdam casibus plenior aduersus heredem uel heredi competat obligatio, quam competierat defuncto: ut cum seruus post mortem emptoris heres institutus est iussuque heredis emptoris adiit hereditatem: nam actione ex empto praestare debet hereditatem, quamuis defuncto in hoc tantum fuit utilis ex empto actio, ut seruus traderetur.
然而,当奴隶被追夺时,继承人须承担追夺责任,这并不奇怪,即使死者并未受到同样的拘束;因为在其他某些情况下,针对继承人或属于继承人的债务也比死者原先承担的债务更为完整:例如,在买受人死后,奴隶被指定为继承人,并根据买受人继承人的命令接受了遗产;因为他必须通过买受之诉交付该遗产,尽管对死者而言,买受之诉仅在交付该奴隶这一点上是有用的。
§21.2.51.4Si plures mihi in solidum pro euictione teneantur, deinde post euictionem cum uno fuero expertus, si agam cum ceteris, exceptione me esse repellendum Labeo ait.
如果数人对我承担追夺的连带责任,随后在发生追夺后,我已经与其中一人进行了诉讼,拉贝奥认为,如果我对其他人提起诉讼,我应当被抗辩所驳回。