[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §21.2.37.prEmptori duplam promitti a uenditore oportet, nisi aliud conuenit: non tamen ut satisdetur, nisi si specialiter id actum proponatur, sed ut repromittatur.
[乌尔比安,《告示注解》第三十二卷] 除非另有约定,出卖人应当向买受人承诺双倍赔偿;然而,这并不意味着应当提供担保(除非提出这是特别约定的),而只是应当进行重新承诺。
§21.2.37.1Quod autem diximus duplam promitti oportere, sic erit accipiendum, ut non ex omni re id accipiamus, sed de his rebus, quae pretiosiores essent, si margarita forte aut ornamenta pretiosa uel uestis Serica uel quid aliud non contemptibile ueneat.
不过,我们所说的应当承诺双倍赔偿,应当这样理解,即我们并不对所有事物都适用此规则,而仅适用于那些较为贵重的事物,例如出售珍珠、贵重饰品、丝绸衣服或其他非微不足道的事物。
per edictum autem curulium etiam de seruo cauere uenditor iubetur.
此外,根据库鲁尔市政官的告示,出卖人还被命令就奴隶提供保证。
§21.2.37.2Si simplam pro dupla per errorem stipulatus sit emptor, re euicta consecuturum eum ex empto Neratius ait, quanto minus stipulatus sit, si modo omnia facit emptor, quae in stipulatione continentur: quod si non fecit, ex empto id tantum consecuturum, ut ei promittatur quod minus in stipulationem superiorem deductum est.
如果买受人因错误而就单倍而非双倍赔偿进行了要式口头约定,内拉蒂乌斯认为,在标的物被追夺时,只要买受人履行了要式口头约定中所包含的一切义务,他就可以通过买受之诉获得其少约定的那部分金额;但如果他没有履行,他通过买受之诉只能获得这样的结果,即向他承诺在先前的要式口头约定中少纳入的部分。