[POMPONIUS libro nono ad Sabinum. ] §21.2.16.prEuicta re uendita ex empto erit agendum de eo quod accessit, quemadmodum ea quae empto fundo nominatim accesserunt si euicta sint, simplum praestatur.
[蓬佩尼乌斯,《萨宾评注》第九卷] 在已卖出的物被追夺时,必须提起买受人之诉以请求其增加的部分,正如在买受的土地上明确指定的附加物被追夺时,给付一倍赔偿一样。
§21.2.16.1Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, uel damnatus est litis aestimatione, uel possessor ab emptore conuentus absolutus est.
双倍赔偿要式契约被认为在以下情况下被触发:当物被返还给请求人时,或者买受人被判处诉讼标的之估价时,或者被买受人起诉的占有者被宣告无罪时。
§21.2.16.2Si seruus, cuius nomine duplam stipulati sumus, euictus fuerit a nobis: ob id quod fugitiuus uel sanus non fuerit an agere nihilo minus possimus, quaeritur.
如果我们为其约定了双倍赔偿的奴隶被从我们这里追夺,那么我们是否仍可因他是逃亡奴隶或不健康而提起诉讼,对此存有疑问。
Proculus uidendum ait, ne hoc quoque intersit, utrum tum euictus sit cum meus factus non esset, an tum cum meus factus esset: in eo enim casu quo meus factus est statim mea interest, quanto ob id deterior est, et quam actionem semel ex stipulatu habere coepi, eam nec euictione nec morte nec manumissione nec fuga serui nec ulla simili causa amitti: at si in bonis meis factus non sit, nihil ob ea quod fugitiuus sit pauperior sim, utpote cum in bonis meis non sit.
普罗库鲁斯认为,必须看这是否也有所不同,即他是在未成为我的财产时被追夺,还是在已成为我的财产时被追夺:因为在已成为我的财产的那个情况下,我立即具有一种利益,即他因此而减损了多少价值,且我一旦根据要式契约开始拥有的诉权,并不因追夺、死亡、解放、奴隶逃亡或任何类似原因而消灭;但如果他未曾成为我的财产,我并不会因为他是逃亡奴隶而变得更贫穷,因为他并不在我的财产中。
quod si sanum esse, erronem non esse stipulatus essem, tantum mea interesse, quantum ad praesentem usum pertineret, tametsi in obscuro esset (utpote ignorantibus nobis, quamdiu eum habiturus essem et an futurum esset, ut eum quisquam aut a me aut ab eo cui uendidissem cuiue similiter promisisssem euinceret).
但若我曾约定他健康且非游荡者,则我的利益仅限于与目前的支配和使用相关的部分,即使这是不明确的(由于我们不知道我将拥有他多久,以及是否会发生任何人从我这里,或者从我已卖给的或以类似方式向其承诺过的人那里追夺他的情况)。
summam autem optionis suae hanc esse, ut tantum ex ea stipulatione consequatur, quanti mea intersit aut post sti||pulationem interfuerit eum seruum fugitiuum non esse.
而他的意见的要旨在于:他从此项要式契约中所能获得的,仅限于该奴隶非为逃亡奴隶对我而言具有多少利益,或者在要式契约之后曾具有多少利益。