[IDEM libro quinto quaestionum. ] §21.1.57.prSi seruus mancipium emit et dominus redhibitoria agat, non aliter ei uenditor daturus est, quam si omnia praestiterit quae huic actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, nisi pretium totum soluerit, nihil consequitur.
[同上,著《疑义集》第五卷] 若奴隶购买了奴隶,且主人提起退还之诉,除非主人履行了该诉讼中所包含的一切义务,且确实是全部履行,而非仅以特有财产为限,否则卖方不予交付。 因为,即使主人提起买受人之诉,若未支付全部价金,亦将一无所得。
§21.1.57.1Quod si seruus uel filius uendiderit, redhibitoria in peculium competit.
但若奴隶或儿子进行了出卖,则退还之诉在特有财产的限度内成立。
in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos moueat, quod antequam reddatur seruus non est in peculio (non enim potest esse in peculio seruus, qui adhuc emptoris est): sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: igitur si seruus decem milibus emptus quinque milibus sit, haec quoque in peculio esse dicemus, hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus domino debeat, eueniet, ut hominem praestet et nihil consequatur.
而且,特有财产中也将包含退还的对象。 我们不应因以下事实而动摇:在奴隶被退还之前,他并不在特有财产中(因为仍属于买方的奴隶不可能存在于特有财产中);相反,退还的对象本身是在特有财产中计算的。 因此,如果以一万购得的奴隶价值五千,我们也将说这部分存在于特有财产中。 但这仅在(奴隶或儿子)不欠主人任何债务,或者特有财产未被收回的情况下才是如此。 然而,如果其对主人欠债更多,结果将会是:买方交付了该奴隶却一无所得。