[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §21.1.51.prCum mancipium morbosum uel uitiosum seruus emat et redhibitoria uel ex empto dominus experiatur, omnimodo scientiam serui, non domini spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini nomine emerit et certum incertumue mandante eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est seruum, cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et rursus delictum eiusdem, quod in contrahendo admiserit, domino nocere debet.
[阿非利加努斯,著《质问集》第八卷] 当奴隶购买了患病或有瑕疵的奴隶,而主人提起解除契约之诉或买主之诉时,他表示,在任何情况下都应当考察奴隶的知情情况,而非主人的知情情况,因此,他是以特有财产的名义还是以主人的名义购买,以及他是在主人的命令下购买了特定物还是不特定物,这都不产生区别。 因为在当时,作为交易对象的奴隶未受欺骗,这同样符合诚信原则;反之,该奴隶在缔约时所犯的过错,也应当对主人产生不利后果。
sed si seruus mandatu domini hominem emerit, quem dominus uitiosum esse sciret, non tenetur uenditor.
但是,如果奴隶是根据主人的命令购买了该人,而主人明知其有瑕疵,则出卖人不承担责任。
§21.1.51.1Circa procuratoris personam, cum quidem ipse scierit morbosum uitiosum esse, non dubitandum, quin, quamuis ipse domino mandati uel negotiorum gestorum actione sit obstrictus, nihilo magis eo nomine agere possit: at cum ipse ignorans esse uitiosum mandatu domini qui id sciret emerit et redhibitoria agat, ex persona domini utilem exceptionem ei non putabat opponendam.
关于代理人的情况,若其本人明知该奴隶患病或有瑕疵,毫无疑问,尽管他本人因委任之诉或无因管理之诉而对主人承担责任,但他绝不能以此名义提起诉讼。 然而,若其本人在不知有瑕疵的情况下,根据明知此事的主人的命令进行了购买并提起解除契约之诉,他认为不应当以主人的身份对其提出准抗辩。