[POMPONIUS libro uicesimo tertio ad Sabinum. ] §21.1.48.prsi tamen sine culpa actoris familiaeue eius uel procuratoris mortuus sit.
[蓬波尼乌斯,著《萨宾注解》第二十三卷] 只要该奴隶的死亡并非由于原告、其家属或其代理人的过错所致。
§21.1.48.1Audiendus est is, qui de uitio uel morbo serui querens retinere eum uelit.
抱怨奴隶有瑕疵或疾病但仍希望保留该奴隶的人,应当予以听取。
§21.1.48.2Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibitoria exclusus uelit intra annum aestimatoria agere.
如果买受人因六个月的抗辩而被排除提起退货之诉,而希望在一年内提起估价之诉,这并不会对他产生不利影响。
§21.1.48.3Ei, qui seruum uinctum uendiderit, aedilicium edictum remitti aequum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare in uinculis fuisse.
对于出卖被捆绑之奴隶的人,免除市政官告示的责任是公平的;因为这样做比声明其曾被拘禁更为显而易见。
§21.1.48.4In aediliciis actionibus exceptionem opponi aequum est, si emptor sciret de fuga aut uinculis aut ceteris rebus similibus, ut uenditor absoluatur.
在市政官诉讼中,如果买受人明知逃亡、拘禁或其他类似情况,则提出抗辩以使出卖人免责是公平的。
§21.1.48.5Aediliciae actiones et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quae postea accesserint et quod experiri potuerint, quaerantur.
市政官诉讼既适用于继承人,也适用于针对继承人的诉讼,但前提是必须审查此后增加的继承人的行为以及他们本可尝试提起的诉讼。
§21.1.48.6Non solum de mancipiis, sed de omni animali hae actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant.
这些诉讼不仅适用于奴隶,而且适用于所有动物,因此,即使我购买了奴隶的用益权,这些诉讼也应当适用。
§21.1.48.7Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno uitio agere et praedicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur.
当因健康问题提起退货之诉时,应当允许仅就一种瑕疵起诉,并预先声明:如果日后显现出其他任何瑕疵,可就该瑕疵再次起诉。
§21.1.48.8Simplariarum uenditionum causa ne sit redhibitio, in usu est.
习惯上,因简易买卖而不准予退货。