[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.4.prob quae uitia negat redhibitionem esse, ex empto dat actionem.
[乌尔比安著《会堂高级市政官告示注释》第一卷] 对于这些缺陷,他否定了可以请求解除合同,但给予买入之诉。
§21.1.4.1Sed si uitium corporis usque ad animum penetrat, forte si propter febrem loquantur aliena uel qui per uicos more insanorum deridenda loquantur, in quos id animi uitium ex corporis uitio accidit, redhiberi posse.
但是,如果身体的缺陷渗透到了精神,例如,如果是由于发烧而胡言乱语者,或者像疯子一样在街上说些令人嘲笑的话的人,如果这些人的精神缺陷源自于身体的缺陷,则可以解除合同。
§21.1.4.2Item aleatores et uinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos.
同样,蓬波尼乌斯说,有人曾回答说,骰子赌徒和酗酒者不包括在告示之内,正如大食汉、骗子、说谎者或好诉讼者一样。
§21.1.4.3Idem Pomponius ait, quamuis non ualide sapientem seruum uenditor praestare debeat, tamen, si ita fatuum uel morionem uendiderit, ut in eo usus nullus sit, uideri uitium.
同一个蓬波尼乌斯说,虽然卖方不必须保证奴隶极其聪明,但是,如果他卖掉了一个如此愚笨或白痴以至于毫无用处的奴隶,这就被视为缺陷。
et uidemus hoc ita, ut si uitii morbique appellatio non uideatur pertinere nisi ad corpora: animi autem uitium ita demum praestabit uenditor, si promisit, si minus, non.
我们也是这样理解的,即:如果缺陷和疾病的称呼似乎仅关涉身体,那么对于精神的缺陷,只有在卖方做出承诺时,他才承担担保责任,否则就不承担。
et ideo nominatim de errone et fugitino excipitur: hoc enim animi uitium est, non corporis.
因此,在告示中专门对游荡奴和逃亡奴作出了排除(例外规定):因为这是精神的缺陷,而非身体的缺陷。
unde quidam iumenta pauida et calcitrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc uitium esse.
因此,有人认为,易受惊和爱踢人的牲畜不应被列入“患病者”之列:因为这是精神的缺陷,而非身体的。
§21.1.4.4In summa si quidem animi tantum uitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id uitium animi reticuit: si autem corporis solius uitium est aut et corporis et animi mixtum uitium, redhibitio locum habebit.
总之,如果仅是精神的缺陷,则不能解除合同,除非曾声称该缺陷不存在而实际上存在;但是,如果卖方明知该精神缺陷而隐瞒不宣,则可提起买入之诉;如果仅是身体的缺陷,或者是身体和精神混合的缺陷,则可发生解除合同。
§21.1.4.5Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de sontico morbo, nec mirum hoc uideri Pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic ipse morbus obstet.
这里应当注意到,告示中关于疾病是概括地规定的,而不是指重病,蓬波尼乌斯说这并不奇怪:因为那里根本不涉及被此种疾病本身所妨碍的事项。
§21.1.4.6Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta leuis lippitudo aut leuis dentis auriculaeue dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere.
他又说,并非所有的疾病都能引起解除合同,例如轻微的眼炎、轻微的牙痛或耳痛,或者轻微的溃疡;总之,任何微不足道的微热,都不属于本告示的适用范围。