[IDEM libro secundo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.38.prAediles aiunt: 'Qui iumenta uendunt, palam recte dicunto, quid in quoque eorum morbi uitiique sit, utique optime ornata uendendi causa fuerint, ita emptoribus tradentur.
[同前,著《市政官告示注解》第二卷] 市政官们说:“售卖役畜者,应当公开且如实说明其中每一只具有何种疾病和瑕疵;且在售卖时以何种最完美的装饰,便应当以此种状态交付给买主。
si quid ita factum non erit, de ornamentis restituendis iumentisue ornamentorum nomine redhibendis in diebus sexaginta, morbi autem uitiiue causa inemptis faciendis in sex mensibus, uel quo minoris cum uenirent fuerint, in anno iudicium dabimus.
如果没有如此履行,关于退还装饰或因装饰之故退还役畜,我们将在六十日内给予诉权;而因疾病或瑕疵之故解除买卖,我们将在六个月内给予诉权,或者按其售出时减损的价值,在一年内给予诉权。
si iumenta paria simul uenierint et alterum in ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque redhibeatur'.
如果成对的役畜一同被售出,且其中一只处于应当退货的状况,我们将给予诉权以使两只皆予退回。
§21.1.38.1Loquuntur aediles in hoc edicto de iumentis redhibendis.
” 市政官们在本告示中谈论的是退还役畜的问题。
§21.1.38.2Causa autem huius edicti eadem est, quae mancipiorum redhibendorum.
而本告示的制定原因,与退还奴隶的原因是相同的。
§21.1.38.3Et fere eadem sunt in his, quae in mancipiis, quod ad morbum uitiumue attinet: quidquid igitur hic diximus, huc erit transferendum.
并且就疾病和瑕疵而言,在这些役畜身上适用的规则与奴隶身上适用的几乎相同:因此,我们在那里所说的一切,都应当移转适用到这里。
et si mortuum fuerit iumentum, pari modo redhiberi poterit, quemadmodum mancipium potest.
即使役畜已经死亡,也可以像奴隶死亡时那样,以同样的方式退货。
§21.1.38.4Iumentorum autem appellatione an omne pecus contineatur, uideamus.
然而,让我们来看看“役畜”这一名称是否包含所有的家畜。
et difficile est, ut contineatur: nam aliud significant iumenta, aliud significatur pecoris appellatione.
这很难包含:因为“役畜”表达的是一种意思,而“家畜”的名称所表达的是另一种意思。
§21.1.38.5Idcirco elogium huic edicto subiectum est, cuius uerba haec sunt: 'quae de iumentorum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni uenditores faciunto'.
因此,在本告示之后附有一条补遗,其文字如下:“我们关于役畜健康所说的规则,卖主对其他所有家畜也应当同样履行。
§21.1.38.6Unde dubitari desiit, an hoc edicto boues quoque contineantur: etenim iumentorum appellatione non contineri eos uerius est, sed pecoris appellatione continebuntur.
” 由此,关于牛是否也包含在本告示之内的疑问便消除了:因为牛确实不包含在“役畜”的名称中(这更为真实),但它们将被包含在“家畜”的名称中。
§21.1.38.7Sed enim sunt quaedam, quae in hominibus quidem morbum faciunt, in iumentis non adeo: ut puta si mulus castratus est, neque morbi neque uitii quid habere uidetur, quia neque de fortitudine quid eius detrabitur neque de utilitate, cum ad generandum numquam sit habilis.
不过,有些情况对人类而言确实构成疾病,但对役畜而言则不尽然:例如,如果一只公骡被阉割,它似乎并不具有任何疾病或瑕疵,因为由于它本来就不适合繁衍,其力量和实用性都没有受到任何削减。
Caelius quoque scribit non omnia animalia castrata ob id ipsum uitiosa esse, nisi propter ipsam castrationem facta sunt inbecilliora: et ideo mulum non esse uitiosum.
卡埃利乌斯也写道,并非所有被阉割的动物都仅因阉割本身而被视为有瑕疵,除非它们因阉割本身而变得更为虚弱;因此骡子并无瑕疵。
idem refert Ofilium existimasse equum castratum sanum esse, sicuti spado quoque sanus est, sed si emptor ignorauit, uenditor scit, ex empto esse actionem: et uerum est quod Ofilus.
同作者还提到,奥菲利乌斯认为被阉割的马是健康的,正如被阉割的人也是健康的一样,但如果买主不知情而卖主知情,则可提起买入之诉:奥菲利乌斯的观点是正确的。
§21.1.38.8Quaesitum est, si mula talis sit, ut transiungi non possit, an sana sit.
曾有疑问:如果一只母骡属于无法对调左右位置来套轭的类型,它是否健康。
et ait Pomponius sanam esse: plerasque denique carrucharias tales esse, ut non possint transiungi.
蓬波尼乌斯认为它是健康的:毕竟大多数拉轻便马车的母骡都是这种无法对调左右套轭的类型。
§21.1.38.9Idem ait, si nata sit eo ingenio aut corpore, ut alterum iugum non patiatur, sanam non esse.
同作者又说,如果它天生具有无法忍受与另一只配对套轭的性格或体魄,则它是不健康的。
§21.1.38.10Non tantum autem ob morbum uitiumue redhibitio locum habebit in iumentis, uerum etiam si contra dictum promissumue, erit locus redhibitioni exemplo mancipiorum.
此外,在役畜中,不仅因为疾病或瑕疵会发生退货,而且如果违反了陈述或保证,也可以效仿奴隶的先例发生退货。
§21.1.38.11Uendendi autem causa ornatum iumentum uideri Caelius ait non, si sub tempus uenditionis, hoc est biduo ante uenditionem ornatum sit, sed si in ipsa uenditione ornatum sit, aut ideo, inquit, uenale cum esset sic ornatum inspiceretur: semperque cum de ornamentis agitur, et in actione et in edicto adiectum est: 'uendendi causa ornata ducta esse': poterit enim iumentum ornatum itineris causa duci, deinde uenire.
卡埃利乌斯说,役畜被视为“为售卖而装饰”,并不是指在临近售卖时(即售卖前两天)进行了装饰,而是指在售卖当时进行了装饰,或者(他说)是为了售卖而在如此装饰的状态下供人看样检验。 并且,凡是涉及装饰时,在诉权中和告示中总是会加上“为了售卖而在装饰状态下被牵来”:因为役畜有可能为了旅行而在装饰状态下被牵来,随后才被售出。
§21.1.38.12Si plura iumenta uenierint, non omnia erunt redhibenda propter unius ornamentum: nam et si uitiosum sit unum iugum, non tamen propter hoc cetera iuga redhibebuntur.
如果售出了多只役畜,不得仅因其中一只的装饰问题而退还全部役畜:因为即使有一对役畜是有瑕疵的,其他配对的役畜也不会因此而被退还。
§21.1.38.13Si forte iugum mularum sit, quarum altera uitiosa est, non ex pretio tantum uitiosae, sed ex utriusque erit componendum, quanti minoris sit: cum enim uno pretio utraeque uenierint, non est separandum pretium, sed quanto minoris cum ueniret utrumque fuit, non alterum quod erat uitiosum.
如果恰好是一对母骡,其中一只具有瑕疵,则减价幅度的估算不仅要根据有瑕疵的那一只的价格,而是要根据两只的价格来综合确定:因为当两只以单一价格售出时,价格是不应分离的,而应当根据它们售出时整体减损了多少价值,而不是仅根据有瑕疵的那一只。
§21.1.38.14Cum autem iumenta paria ueneunt, edicto expressum est, ut, cum alterum in ea causa sit, ut redhiberi debeat, utrumque redhibeatur: in qua re tam emptori quam uenditori consulitur, dum iumenta non separantur.
而且当成对的役畜被售出时,告示中明确规定,当其中一只处于应当退货的境地时,两只都应当退货:在这件事上,由于役畜不被拆散,买主和卖主的利益都得到了兼顾。
simili modo et si triga uenierit, redhibenda erit tota, et si quadriga, redhibeatur.
同样,如果售出了三马车队,应当退还全部,如果售出了四马车队,也应当予以退还。
sed si duo paria mularum sint et una mula uitiosa sit uel par, solum par redhibebitur, alterum non: si tamen nondum sint paria constituta, sed simpliciter quattuor mulae uno pretio uenerint, unius erit mulae redhibitio, non omnium: nam et si polia uenierit, dicemus unum equum qui uitiosus est, non omnem poliam redhiberi oportere.
但是,如果有两对母骡,其中一只母骡或一对是有瑕疵的,则仅退还有瑕疵的那一对,另一对不予退还;然而,如果尚未配成对,而只是单纯以单一价格售出四只母骡,则仅发生对一只母骡的退货,而非全部:因为即使售出了一个马群队,我们也会说应当退还仅有瑕疵的一匹马,而不是整个马队。
haec et in hominibus dicemus pluribus uno pretio distractis, nisi si separari non possint, ut puta si tragoedi uel mimi
这些规则,我们在多名奴隶以单一价格被零星售出的情况下也会同样适用,除非他们无法被分离,例如,悲剧演员或模仿剧演员……