[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.27.prDebet autem recipere pecuniam, quam dedit pro eo homine, uel si quid accessionis nomine.
[乌尔比安《论市政官告示》第一卷] 此外,买主应当收回他为该人(奴隶)所支付的金钱,或者以随附物名义支付的任何款项。
dari autem non id solum accipiemus, quod numeratur uenditori, ut puta pretium et usuras eius, sed et si quid emptionis causa erogatum est.
而我们对于“给付”的理解,不仅指点交给卖主的钱,例如价金及其利息,还包括为购买之目的而支出的任何费用。
hoc autem ita demum deducitur, si ex uoluntate uenditoris datur: ceterum si quid sua sponte datum esse proponatur, non imputabitur: neque enim debet quod quis suo arbitrio dedit a uenditore exigere.
然而,这只有在根据卖主的意愿支付时,方可列入计算;相反,如果是假设买主自愿支付的,则不予计入:因为任何人都不应当向卖主追讨其根据自己决定所支付的款项。
quid ergo, si forte uectigalis nomine datum est, quod emptorem forte sequeretur? dicemus hoc quoque restituendum: indemnis enim emptor debet discedere.
那么,如果碰巧是以税款名义支付的,而这本应由买主承担,该如何处理? 我们将说,这也应当予以返还:因为买主应当在免受损失的情况下退出(契约)。