[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.25.prAediles etiam hoc praestare emptorem uolunt, si in aliquo deterior factus sit seruus, sed ita demum, si post uenditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium quod ante factum est.
[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium.] 按察官还希望买主对此承担责任,如果奴隶在某些方面变得更糟,但仅限于在销售和交付之后发生的情况:然而,如果是之前发生的,那么之前所做的事情与本诉讼无关。
§21.1.25.1Siue ergo ipse deteriorem eum fecit siue familia eius siue procurator, tenebit actio.
因此,无论是他本人使他变差,还是他的奴仆,或是他的管理人,诉讼都将成立。
§21.1.25.2Familiae appellatione omnes qui in seruitio sunt continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide seruiunt, uel alieni: accipe eos quoque qui in potestate eius sunt.
在“奴仆”这一名称下,包含了所有在服役的人,甚至包括善意为他服役的自由人,或者他人的奴隶:你也应当理解为,那些处于他权力之下的人也包括在内。
§21.1.25.3Procuratoris fit mentio in hac actione: sed Neratius procuratorem hic eum accipiendum ait, non quemlibet, sed cui uniuersa negotia aut id ipsum, propter quod deterius factum sit, mandatum est.
在本诉讼中提到了“管理人”:但内拉蒂乌斯认为,此处应接受的管理人并非任何人,而是被委托了全部事务,或者被委托了导致奴隶变差的那个特定事务的人。
§21.1.25.4Pedius ait aequum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto procuratoris et familiae, quod non fuit passurus seruus nisi uenisset: quod autem passurus erat etiam, si non uenisset, in eo concedi emptori serui sui noxae deditionem et ex eo, inquit, quod procurator commisit, solum actionum praestandarun necessitatem ei iniungi.
佩迪乌斯认为,从管理人和奴仆的行为中归责于买主的,仅限于如果奴隶没有被卖出就不会遭受的损失,这才是公正的:然而,对于即使没有被卖出也会遭受的损失,在此事上应当允许买主对其自身的奴隶进行加害物交出;并且他说,对于管理人所犯下的行为,仅向买主强加转让诉权的必要性。
§21.1.25.5Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris seruus deterior factus sit? aeque condemnabitur.
那么,如果是由于买主的过失,而非故意,导致奴隶变差了呢? 他将同样被判败诉。
§21.1.25.6Hoc autem, quod deterior factus est seruus, non solum ad corpus, sed etiam ad animi uitia referendun est, ut puta si imitatione conseruorum apud emptorem talis factus est, aleator forte uel uinarius uel erro euasit.
此外,奴隶变差这一事实,不仅指身体上,也指精神上的缺陷,例如,如果由于在买主家模仿同伴奴隶而变成这样,比如碰巧变成了赌徒、酒鬼或逃跑者。
§21.1.25.7Sed notandum est, quod non permittitur emptori ex huiusmodi causis noxae dedere seruum suum: nec enim factum seruorum suorum itemque procuratoris praestat.
但需要注意的是,买主不被允许因这些原因而交出他自身的奴隶作为加害物:因为他并不为他的奴隶们以及管理人的行为承担担保。
§21.1.25.8Item sciendum est haec omnia, quae exprimuntur edicto aedilium, praestare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contestatam contigisset, praestaretur.
同样应当知道的是,如果这些在按察官告示中明文规定的所有事情发生在诉讼受理之前,他应当承担责任:因为正是为了这个原因,才有必要将它们予以列举,以便如果在诉讼确立之前发生了其中的任何情况,都能得到补偿。
ceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio uersatur, et tam fructus ueniunt quam id quo deterior factus est ceteraque ueniunt: iudici enim statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quaecumque in iudicio uersantur: ea autem quae ante iudicium contingunt non ualde ad eum pertinent, nisi fuerint ei nominatim iniuncta.
然而,在诉讼受理之后,整个案件在审判中都围绕着恢复该人而展开,不仅包括孳息,还包括由于他变差而产生的损失以及其他所有内容:因为裁判官一旦被任命为裁判官,就承担了审判中所涉及的一切事柄的职责;但是那些在诉讼之前发生的事情,除非被特别指明交给他,否则与他关系不大。
§21.1.25.9Praeterea in edicto adicitur sic: 'et quanta pecunia pro eo homine soluta accessionisue nomine data erit, non reddetur: cuiusue pecuniae quis eo nomine obligatus erit, non liberabitur'.
此外,告示中还补充如下:“为那个人所支付的,或以附属物名义所给付的多少金钱,将不予退还;任何人因该名义而对该金钱承担的义务,也将不予免除。
§21.1.25.10Ordine fecerunt aediles, ut ante uenditori emptor ea omnia, quae supra scripta sunt, praestet, sic deinde pretium consequatur.
” 按察官们作出了有序的规定,即买主首先向卖主履行上述所有事项,然后再获取价款。