[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.23.prCum autem redhibitio fit, si deterius mancipium siue animo siue corpore ab emptore factum est, praestabit emptor uenditori, ut puta si stupratum sit aut saeuitia emptoris fugitiuum esse coeperit: et ideo, inquit Pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis aestimetur et uenditori praestetur.
[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium.] 然而,当进行解除买卖时,如果奴隶因买主而在精神上或身体上变得更糟,买主应对卖主进行赔偿。 例如,奴隶被陵辱,或者因为买主的残酷对待而开始逃亡。 因此,蓬波尼乌斯说,无论因何种原因使奴隶变得更糟,都应由裁判官裁量进行估价,并赔偿给卖主。
quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem quae diximus nolit emptor reddere, sufficiat uenditori ex uendito actio.
但是,如果奴隶是在没有裁判官介入的情况下被退还的,而买主不愿意退还我们所说的其余之物,则卖主提起基于销售的诉讼就足够了。
§21.1.23.1Iubent aediles restitui et quod uenditioni accessit et si quas accessiones ipse praestiterit, ut uterque resoluta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si uenditio facta non esset.
市政官命令不仅要退还买卖的附随物,而且如果买主自己提供了任何附随物,也应一并退还,以便在买卖解除后,双方所获得的,不超出如果不曾进行买卖则他们不会拥有的范围。
§21.1.23.2Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit.
曾犯有死罪的奴隶也被除外。
capitalem fraudem admittere est tale aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: ueteres enim fraudem pro poena ponere solebant.
犯有死罪是指犯下某种应处以死刑的过错。 因为古人习惯用“fraus”来表示刑罚。
capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ceterum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum.
我们应当理解,犯有死罪是指因恶意和邪恶而犯下的罪行;但如果有人因错误或意外而犯下,则该告示将不适用。
unde Pomponius ait neque impuberem neque furiosum capitalem fraudem uideri admisisse.
因此,蓬波尼乌斯说,未成年人或精神错乱者都不被视为犯有死罪。
§21.1.23.3Excipitur et ille, qui mortis consciscendae causa quid fecerit.
为自杀而采取某种行动的奴隶也被除外。
malus seruus creditus est, qui aliquid facit, quo magis se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit siue medicamentum pro ueneno bibit praecipitemue se ex alto miserit aliudue quid fecerit, quo facto sperauit mortem peruenturam, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc aduersus se ausus est.
一个采取行动企图脱离人类生活的人,例如绞紧绳索、将药剂当作毒药饮下、从高处跳下,或采取其他行动并希望以此带来死亡,就被认为是恶劣的奴隶。 因为一个敢于对自己下此毒手的人,也必然敢于对他人采取行动。
§21.1.23.4Si seruus sit qui uendidit uel filius familias, in dominum uel patrem de peculio aedilicia actio competit: quamuis enim poenales uideantur actiones, tamen quoniam ex contractu ueniunt, dicendum est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere.
如果是奴隶或家子进行了销售,则可以针对主人或家父,在特有财产的限度内提起市政官诉讼。 因为虽然这些诉讼看起来带有惩罚性质,但既然它们源于契约,就应当说针对那些在他人权力之下的人也可以提起诉讼。
proinde et si filia familias uel ancilla distraxit, aeque dicendum est actiones aedilicias locum habere.
因此,如果是家女或女奴进行了销售,同样应当说市政官诉讼也可以适用。
§21.1.23.5Hae actiones quae ex hoc edicto oriuntur etiam aduersus heredes omnes competunt.
源自该告示的这些诉讼,也适用于所有的继承人。
§21.1.23.6Et si bona fide nobis seruient liberi forte homines uel serui alieni qui uendiderunt, potest dici etiam hos hoc edicto contineri.
如果善意为我们服务自由人,或者也许是进行销售的他人奴隶,也可以说他们被包含在该告示内。
§21.1.23.7Iulianus ait iudicium redhibitoriae actionis utrumque, id est uenditorem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere.
尤里安说,解除买卖之诉的判决应当在某种程度上使双方,即卖主和买主,恢复原状。
§21.1.23.8Quare siue emptori seruus furtum fecerit siue alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid praestiterit, non aliter hominem uenditori restituere iubetur, quam si indemnem eum praestiterit.
因此,无论奴隶是对买主还是对任何其他人犯下了盗窃罪,并因该盗窃罪导致买主支付了某种费用,除非买主使卖主免受损害,否则不会命令其将奴隶退还给卖主。
quid ergo, inquit Iulianus, si noluerit uenditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam praestare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem passurum, qui cum posset hominem noxae dedere, maluerit litis aestimatio||nem sufferre: ue uidetur mihi Iuliani sententia humanior esse.
那么,尤里安说,如果卖主不愿意接受奴隶呢? 他说,不应强迫卖主支付任何费用,判决所处的罚金也不会超过奴隶的价格。 而买主由于自己的过错将承担这一损失,因为他本可以交出奴隶以承担侵权责任,但他却宁愿承受诉讼估价的负担。 在我看来,尤里安的观点更为人道。
§21.1.23.9Cum redhibetur mancipium, si quid ad emptorem peruenit uel culpa eius non peruenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus percepit mercedesue a seruo uel conductore serui accepit, sed etiam si a uenditore fuerit idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quouis alio possessore fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus est, id praestet: item si legatum uel hereditas seruo obuenerit.
当奴隶被退还时,如果任何东西归属于买主,或者由于其过错而未能归属,都应当予以退还。 不仅如果他自己收取了果实,或从奴隶或奴隶的承租人处收受了租金,而且如果因为退还奴隶迟延,他从而从卖主那里获得了该利益,情况也是如此。 此外,如果买主从任何其他占有者那里收取了果实,他也应当予以退还。 如果他以果实的名义获得了任何东西,他也应当交出。 同样,如果奴隶获得了遗赠或继承。
neque refert, potuerit haec consequi uenditor an non potuerit, si seruum non uendidisset: ponamus enim talem esse, qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil haec res nocebit.
而且,即使卖主如果不曾出售奴隶也无法获得这些利益,这也无关紧要。 例如,我们假设卖主是那种无法根据遗嘱获得任何东西的人,这也完全没有妨碍。
Pedius quidem etiam illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator seruum heredem scripserit uel ei legauerit, quia et si uenditio remansisset, nihil haec res emptori proderat: et per contrarium, inquit, si contemplatione uenditoris institutus proponeretur, tamen diceremus restituere emptorem non debere uenditori, si nollet eum redhibere.
佩迪乌斯甚至认为,不应当考虑遗嘱人是出于对谁的考虑而将奴隶写为继承人或遗赠给他的,因为即使买买关系保留,这件事对买主也没有好处。 反之,他说,如果假设是出于对卖主的考虑而设立的,我们仍然应当说,如果买主不想解除买卖,他就不必将该奴隶退还给卖主。