[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.21.prRedhibere est facere, ut rursus habeat uenditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcirco redhibitio est appel||lata quasi redditio.
[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium.] 所谓返还,是指使卖主重新拥有其曾拥有的物;并且由于这是通过退还(reddendo)而实现的,因此返还(redhibitio)被称||为仿佛是退还(redditio)。
§21.1.21.1Cum redditur ab emptore mancipium uenditori, de dolo malo promitti oportere ei Pomponius ait et ideo cautiones necessarias esse, ne forte aut pignori datus sit seruus ab emptore aut iussu eius furtum siue damnum cui datum sit.
蓬波尼乌斯说,当买主将奴隶退还给卖主时,应当向其保证没有欺诈(dolus malus),因此有必要提供担保,以免该奴隶被买主出质,或者在买主的授意下对他人造成了盗窃或损害。
§21.1.21.2Idem Pomponius ait interdum etiam dupliciter cautiones interponi debere, alias in praeteritum, alias in futurum, ut puta si eius serui nomine qui redhibetur emptor procuratorue eius iudicium accepit, uel quod cum eo ageretur uel quod ipse eius nomine ageret.
同一蓬波尼乌斯说,有时甚至应当提供双重担保,一种针对过去,另一种针对未来。 例如,如果以正在被返还的该奴隶的名义,买主或其代理人接受了诉讼,这或者是由于他被起诉,或者是由于他自己以该奴隶的名义起诉。
cauendum autem esse ait, si quid sine dolo malo emptor condemnatus fuerit aut dederit, his rebus recte praestari, uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo uel culpa eius factum sit, quo minus perueniret isdem diebus, reddi.
他又说,应当保证:如果买主在无欺诈的情况下被判令给付或已给付任何物,该等事项应获得妥善补偿;或者如果他从其所提起的诉讼中获得了任何物,或者由于其欺诈或过失导致在同一期间内未能获得,该物应予退还。
§21.1.21.3Idem ait futuri temporis nomine cautionem ei, qui sciens uendidit, fieri solere, si in fuga est homo sine culpa emptoris et nihilo minus condemnatur uenditor: tum enim cauere oportere, ut emptor hominem persequatur et in sua potestate redactum uenditori reddat,
他又说,在未来的名义下,如果奴隶在买主无过失的情况下处于逃亡中,而卖主仍被判败诉,则通常要向明知而售出的卖主提供担保:因为此时必须保证,买主将追寻该奴隶,并在将其收回自己的支配之下后退还给卖主。