[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.19.prSciendum tamen est quaedam et si dixerit praestare eum non debere, scilicet ea, quae ad nudam laudem serui pertinent: ueluti si dixerit frugi probum dicto audientem.
[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium.] 然而应当知道的是,即使卖方说过某些话,他也没有义务予以担保,即那些仅属于对奴隶之赞誉的话:例如,如果他说该奴隶是克己的、诚实的、听从命令的。
ut enim Pedius scribit, multum interest, commendandi serui causa quid dixerit, an uero praestaturum se promiserit quod dixit.
因为正如佩迪乌斯所写,为了推荐奴隶而说的话,与他确实承诺过将对自己所说的话进行担保之间,有着很大区别。
§21.1.19.1Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confugisse, oportet eum id praestare.
显然,如果他说该奴隶不是赌徒、不是小偷、从未逃往雕像处,他就必须对此进行担保。
§21.1.19.2Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod uerbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et ad nudam promissionem siue pollicitationem uel ad sponsum.
“声明”与“承诺”的区别如下:我们认为,仅仅口头表达并止于单纯言谈的为“声明”;而“承诺”也可以指单纯的许诺、提议或庄重誓约。
secundum quod incipiet is, qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conueniri et redhibitoriis actionibus non nouum, nam et qui ex empto potest conueniri. idem etiam redhibitoriis actionibus conueniri potest.
据此,对该类事项向问答契约人做出誓约的人,既可以基于问答契约被诉,也可以通过解除契约之诉被诉,这并非新事物,因为凡是能够基于买入之诉被诉的人,也同样可以通过解除契约之诉被诉。
§21.1.19.3Ea autem sola dicta siue promissa admittenda sunt, quaecumque sic dicuntur, ut praestentur, non ut iactentur.
但是,只有那些为了进行担保而非为了吹嘘而说的声明或承诺,才应当被认可。
§21.1.19.4Illud sciendum est: si quis artificem promiserit uel dixerit, non utique perfectum eum praestare debet, sed ad aliquem modum peritum, ut neque consummatae scientiae accipias, neque rursum indoctum esse in artificium: sufficiet igitur talem esse, quales uolgo artifices dicuntur.
应当知道的是:如果有人承诺或声明奴隶是“职人”,他并不必然要提供一个完美的职人,而是提供具有某种程度技能的职人即可,从而使你既不认为他拥有完美的知识,也不认为他对该技艺一无所知;因此,只要他是世俗上通常被称为“职人”的那种人就足够了。
§21.1.19.5Deinde aiunt aediles: 'emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus'.
接着会商按察官们说:“我们将给买方以及该事务归属的所有人提供诉讼。
pollicentur emptori actionem et successoribus eius qui in uniuersum ius succedunt.
”他们向买方以及继承其全部权利的概括继承人承诺了诉权。
emptorem accipere debemus eum qui pretio emit.
我们应当将“买方”理解为以价格购买之人。
sed si quis permutauerit, dicendum est utrumque emptoris et uenditoris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri.
但如果有人进行了物物交换,则应当说双方都被视为处于买方和卖方的地位,且双方都可以基于本告示提起诉讼。
§21.1.19.6Tempus autem redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto minoris agitur, annus utilis est.
而解除契约的时间为六个有效月;但如果不退还奴隶而是提起减价之诉,则为一个有效年。
sed tempus redhibitionis ex die uenditionis currit aut, si dictum promissumue quid est, ex eo ex quo dictum promissumue quid est.
解除契约的时间自买卖之日起算,或者,如果做出了某种声明或承诺,则自做出该声明或承诺之时起算。