[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.17.prQuid sit fugitiuus, definit Ofilius: fugitiuus est, qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino celaret, mansit.
[乌尔比安《市政官告示注释》第一卷] 奥菲利乌斯对何为逃亡奴隶进行了定义:逃亡奴隶是指为了逃跑而在主人的房屋之外停留,以便使自己向主人隐瞒起来的人。
§21.1.17.1Caelius autem fugitiuum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad dominum redeat, tametsi mutato consilio ad eum reuertatur: nemo enim tali peccato, inquit, paenitentia sua nocens esse desinit.
但是卡埃利乌斯说,以不回到主人身边为意图而离开的人是逃亡奴隶,即使他改变主意又回到了主人那里;因为他说:“没有人会因为自己的悔改而停止成为此类过错的有罪者。
§21.1.17.2Cassius quoque scribit fugitiuum esse, qui certo proposito dominum relinquat.
” 卡西乌斯也写道,怀着明确意图离开主人的人是逃亡奴隶。
§21.1.17.3Item apud Uiuianum relatum est fugitiuum fere ab affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum, qui hostem aut latronem, incendium ruinamue fugeret, quamuis fugisse uerum est, non tamen fugitiuum esse.
同样,在维维亚努斯的著作中记载道,逃亡奴隶通常应当从其内心意图来理解,而不一定是从逃跑行为本身:因为逃避敌人、强盗、火灾或房屋倒塌的人,虽然他确实逃跑了,但并不是逃亡奴隶。
item ne eum quidem, qui a praeceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitiuum, si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur.
同样,即使是从他被送去接受教育的教师那里逃跑的人,也不是逃亡奴隶,如果他碰巧是因为教师过度虐待他而逃跑的话。
idemque probat et si ab eo fugerit cui erat commodatus, si propter eandem causam fugerit.
如果在被借给他人期间因同样的原因逃跑,他也赞同相同的观点。
idem probat Uiuianus et si saeuius cum eo agebat.
维维亚努斯在对待他更为严厉的情况下也赞同同样的观点。
haec ita, si eos fugisset et ad dominum uenisset: ceterum si ad dominum non uenisset, sine ulla dubitatione fugitiuum uideri ait.
这些情况仅在以下条件下适用:即他逃离了他们并来到了主人那里;但如果他没有来到主人那里,他说毫无疑问应当被视为逃亡奴隶。
§21.1.17.4Idem ait interrogatus Proculus de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugae nactus occasionem se subtraheret: ait, tametsi fugere non posset uideri, qui domi mansisset, tamen eum fugitiuum fuisse: sin autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini efferuesceret, fugitiuum non esse, sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animaduerteret uerberibus se adficere uelle, praeripuisset se ad amicum, quem ad precandum perduceret.
普罗库鲁斯在被问及关于一个躲在家里,显然是为了寻找逃跑机会而开溜的人时,也说了同样的话:他说,虽然留在家里的人不能被视为逃跑,但他仍然是逃亡奴隶;但如果他躲藏仅仅是为了等到主人的愤怒平息,他就不是逃亡奴隶,正如当意识到主人想要对自己施以鞭刑时,急忙跑到朋友那里以带他来进行调解的人,也不是逃亡奴隶一样。
ne eum quidem fugitiuum esse, qui in hoc progressus est, ut se praecipitaret (ceterum etiam eum quis fugitiuum diceret, qui domi in altum locum ad praecipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi consciscere uoluisse.
甚至那走向自投地步的人也不是逃亡奴隶(否则,谁也会把为了自投而在家里爬到高处的人称为逃亡奴隶),而更应当认为这个人是想自己寻死。
illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum esse fugitiuum, qui nocte aliqua sine uoluntate domini emansisset, non esse uerum, sed ab affectu animi cuiusque aestimandum.
因为他说,那些无知的人通常所说的“在没有得到主人允许的情况下在外留宿过夜的人是逃亡奴隶”并不是真的,而是应当根据每个人的内心意图来评估。
§21.1.17.5Idem Uiuianus ait, si a magistro puer recessit et rursus ad matrem peruenit, cum quaereretur, num fugitiuus esset: si celandi causa quo, ne ad dominum reuerteretur, fugisset, fugitiuum esse: sin uero ut per matrem faciliorem deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitiuum.
同位维维亚努斯说,如果一个男孩离开了他的教师并再次回到母亲那里,在被问及他是否是逃亡奴隶时:如果是为了躲藏到某处以不回到主人身边而逃跑,他就是逃亡奴隶;但如果是为了通过母亲更易于就某种过错获得求情,他就不是逃亡奴隶。
§21.1.17.6Caelius quoque scribit, si seruus emerit, qui se in Tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino discessisset, non esse fugitiuum, sed si fugae prius consilium habuit, deinde mutata uoluntate in Tiberim se deiecit, manere fugitiuum.
卡埃利乌斯也写道,如果有人购买了一个投身入台伯河的奴隶:如果他离开主人只是抱有寻死的意图,他就不是逃亡奴隶;但如果他起初有逃跑的意图,随后改变了意志投身入台伯河,他仍然是逃亡奴隶。
eadem probat et de eo, qui de ponte se praecipitauit.
关于从桥上跳下的人,他也赞同相同的观点。
haec omnia uera sunt, quae Caelius scribit.
卡埃利乌斯所写的这些都是正确的。
§21.1.17.7Idem ait, si seruus tuus fugiens uicarium suum secum abduxit: si uicarius inuitus aut imprudens secutus est neque occasionem ad te redeundi nactus praetermisit, non uideri fugitiuum fuisse: sed si aut olim cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognouit quid acti esset et redire ad te cum posset noluit, contra esse.
同位作者说,如果你的奴隶在逃跑时带走了他的副奴:如果副奴是不情愿地或在不知情的情况下跟随,并且在得到回到你那里的机会时没有放过,则不被视为曾是逃亡奴隶;但如果他要么在对方逃跑时早已明白发生了什么,要么在事后得知了发生了什么,并且在能够回到你那里时却不愿回去,则情况相反。
idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit.
对于被诱拐者带走的人,他也认为应当作同样的认定。
§21.1.17.8Idem Caelius ait, si seruus, cum in fundo esset, exisset de uilla ea mente, ut profugeret et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset, comprehendisset, fugitiuum uideri: animum enim fugitiuum facere.
同位卡埃利乌斯说,如果奴隶在庄园里时,抱着逃跑的意图走出了庄房,而在他走出你的庄园之前,有人抓住了他,他仍被视为逃亡奴隶:因为意图使人成为逃亡者。