[IDEM libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.10.prIdem Ofilium ait, si homini digitus sit abscisus membriue quid laceratum, quamuis consanauerit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, non uideri sanum esse.
[同著者《市政官告示注释》第一卷] 同著者说,奥菲利乌斯认为,如果一个人的手指被切断,或者肢体的某部分被撕裂,尽管已经完全愈合,但如果因为这个原因他仍无法同样好地使用它,那么他就不被视为是健康的。
§21.1.10.1Catonem quoque scribere lego, cui digitus de manu aut de pede praecisus sit, eum morbosum esse: quod uerum est secundum supra scriptam distinctionem.
我也读到卡托写道,凡是手或脚上的手指被切除的人,都是有病的:根据上述区别,这是正确的。
§21.1.10.2Sed si quis plures digitos habeat siue in manibus siue in pedibus, si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento uel pluribus uel paucioribus uti possit.
但是,如果有人在手或脚上长有较多的手指,如果他不受其数量的任何妨碍,则不属于退货的事由:因此,不应当看手指的数量是多少,而应当看他是否能够毫无妨碍地使用它们,无论数量是多还是少。
§21.1.10.3De myope quaesitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi posse.
关于近视者是否健康的问题曾被提出:我认为他是可以被退货的。
Sed et νυκτάλωπα §21.1.10.4morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore uidet neque uespertino, quod genus morbi Graeci uocant νυκτάλωπα.
但是,夜盲症者也是有病的,这是公认的,也就是说,一个人在早晨和傍晚都看不见东西,希腊人称这种疾病为“nyctalops”。
Luscitionem eam esse quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil uidet.
有些人认为这就是“luscitio”,即在点亮光线时人什么也看不见。
§21.1.10.5Quaesitum est, an balbus et blaesus et atypus isque qui tardius loquitur et uarus et uatius sanus sit: et opinor eos sanos esse.
曾有人提出,口吃者、大舌头者、发音不清者、说话较慢者、内翻足者和外翻足者是否健康:我认为他们是健康的。