[MODESTINUS libro quarto responsorum. ] §20.6.9.prTitius Sempronio fundum pignori dedit et eundem fundum postea Gaio Seio pignori dedit, atque ita idem Titius Sempronio et Gaio Seio fundum eundem in assem uendidit, quibus pignori ante dederat in solidum singulis.
[莫德斯蒂努斯《解答录》第四卷] 提蒂乌斯将一块土地质押给塞姆普罗尼乌斯,此后又将同一块土地质押给盖乌斯·塞尤斯,于是,同一提蒂乌斯将该同一土地整块出售给塞姆普罗尼乌斯和盖乌斯·塞尤斯,而在此之前他曾将该土地作为整体分别质押给他们各人。
quaero, an uenditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum emptionis apud ambos permanserit.
我问,由于买卖的介入,质权是否消灭,并因此双方仅保有买卖法上的权利。
Modestinus respondit dominium ad eos de quibus quaeritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo uenditioni dedisse proponantur, inuicem pigneraticiam actionem eos non habere.
莫德斯蒂努斯回答说,根据买卖法,所有权属于所涉之人;既然设定他们已相互同意该出售,他们彼此之间并不享有质权诉讼。
§20.6.9.1Titius Seio pecuniam sub pignore fundi dederat: qui fundus cum esset rei publicae ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei publicae eam soluit: sed Maeuius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum obligatum fuisse: inueniebatur autem Maeuius instrumento cautionis cum re publica facto a Seio interfuisse et subscripsisse, quo cauerat Seius fundum nulli alii esse obligatum: quaero, an actio aliqua in rem Maeuio competere potest.
提蒂乌斯曾以土地质押为担保向塞尤斯提供金钱:由于该土地此前已向国家设定担保,第二债权人便将该笔款项支付给了国家;但麦维乌斯出现,声称在国家之前,该土地便已质押给他;然而发现,在塞尤斯与国家签订的保证文书中,麦维乌斯曾参与并签字,塞尤斯在该文书中保证该土地未向任何其他人设定担保。 我问,麦维乌斯是否享有任何对物诉讼。
Modestinus respondit pignus, cui is de quo quaeritur consensit, minime eum retinere posse.
莫德斯蒂努斯回答说,所涉之人既然同意了该质权,便绝不能再保有它。