[MARCIANUS libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §20.6.8.9Quod si is fundus a Maeuio alicui obligatus possideatur, cui nondum satisfactum erit, tunc rursus aequum erit excipi 'si non uoluntate creditoris ueniit': licet enim dolus malus debitoris interueniat qui non soluit, tamen secundus creditor qui pignori accepit potior est.
但是,如果该土地是由梅维乌斯向某人设定担保而占有着,且该人的债权尚未得到清偿,那么此时再次允许提出“非经债权人同意而售出”的抗辩便是公正的。 因为即使存在不履行债务的债务人的欺诈介入,但接受该物作为质物的第二债权人仍然享有优先权。
§20.6.8.10Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat pignus uendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus erit, ut pretium rei uenditae usque ad summam debiti creditori soluatur.
然而,如果债务人请求债权人准予其出售质物以便能更好地清偿债务,那么更稳妥的做法是,事先从准备购买该物的人那里取得担保,约定在相当于债务金额的限度内,将所售物品的价金直接支付给债权人。
§20.6.8.11Uenditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, ualeat quod concessit: quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, conualescat pignus.
此外,我们应当对“销售”这一名称作广义的理解,以至于即使他允许遗赠,他所作出的许可也同样有效;不过我们应当这样理解:如果遗赠被拒绝,质权便恢复其效力。
§20.6.8.12Si debitor uendiderit rem nec tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit debitoris, an uero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est.
如果债务人已将物售出但尚未交付,债权人是否因该物仍属于债务人的财产而不被排斥,还是说,由于债务人因买卖契约而承担义务,质权即告消灭? 后一种观点更为可取。
sed quid si pretium uenditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest dici.
但是,如果卖方未获得价金,且买方也不准备支付,又该如何? 同样可以得出相同的结论。
§20.6.8.13Sed si permiserit creditor uendere, debitor uero donauerit, an exceptione illum summoueat? an facti sit magis quaestio, numquid ideo ueniri uoluit, ut pretio accepto ipsi quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus.
但是,如果债权人允许出售,而债务人却进行了赠与,受赠人能否以抗辩排除债权人? 或者这更多是一个事实问题,即债权人之所以同意出售,是否因为在收到价金后,事情对他自己也有利? 在此情况下,该同意不会对债权人产生不利。
quodsi in dotem dederit, uendidisse in hoc casu recte uidetur propter onera matrimonii.
但如果债务人将其作为嫁妆给付,由于婚姻的负担,在这种情况下,他被正确地视为进行了销售。
in contrarium, si concessit donare et uendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, quod amicus erat creditori is cui donabatur.
相反,如果债权人准予赠与,而债务人却进行了销售,债权人将被排斥,除非有人提出,债权人之所以准予赠与,是因为受赠人是债权人的朋友。
§20.6.8.14Quod si concesserit decem uendere, ille quinque uendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit quaerendum, quin recte uendit, si pluris uendiderit, quam concessit creditor.
但是,如果债权人准予按十的价格出售,而债务人按五的价格出售,则应该说不应排斥债权人。 相反,如果债务人按高于债权人允许的价格出售,则毫无疑问其出售是合法的。
§20.6.8.15Non uidetur autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem uendiderit, cum ideo passus est ueniri, quod sciebat ubique pignus sibi durare.
此外,如果债务人在债权人知情的情况下出售了该物,并不认为债权人已表示同意,因为他之所以容忍其被出售,是因为他知道自己的质权无论如何都会继续存在。
sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, consensisse uidetur, nisi manifeste appareat deceptum esse.
但是,如果他碰巧在购买契约书上签字,则他被视为已表示同意,除非显而易见他是受了欺骗。
quod obseruari oportet et si sine scriptis consenserit.
即使他是非书面地表示同意,也应当遵守这一规定。
§20.6.8.16Si debitori concessum sit et heres eius uendiderit, potest facti quaestio esse, quid intellexit creditor.
如果已向债务人准予出售,而其继承人将其出售,这可能是一个关于债权人意图如何的事实问题。
sed recte uenisse dicendum est: hae enim suptilitates ab iudicibus non admittuntur.
但是应当认为出售是有效的,因为裁判官不采纳此类过于琐细的纠纷。
§20.6.8.17Si debitor forte concessa uenditione desierit possidere et nouus possessor uendiderit, an duret pignus, quasi personae permiserit creditor? quod et magis est: nam si nouo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit creditor uendere, dicendum est nocere ei exceptionem.
如果债务人在获准出售后碰巧失去占有,而新的占有者将其出售,是否因为债权人仅准予特定个人,质权便继续存在? 后一种观点更为可取。 因为,如果债权人是允许新占有者出售,而不是允许向其设定抵押的债务人出售,则应当认为该抗辩对债权人不利。
§20.6.8.18Sed si intra annum aut biennium consenserit creditor uendere, post hoc tempus uendendo non aufert pignus creditori.
但是,如果债权人同意在一年或两年内出售,在此期限过后进行出售并不能剥夺债权人的质权。
§20.6.8.19Si creditor hypothecaria usus a possessore litis aestimationem consecutus fuerit et a debitore petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam.
如果债权人提起抵押诉讼,并已从占有者处获得了诉讼标的额的估价,随后又向债务人请求债务,我认为恶意抗辩将对他产生阻碍。