[GAIUS libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §20.6.7.prSi consensit uenditioni creditor, liberatur hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, quam si praesente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum aliquid uel satis ei fieri ex eo iudex aestimauerit.
[盖尤斯,《抵押诉讼程式单卷本》] 如果债权人同意了(担保物的)转让,抵押权即解除;但在这些情况下,除非在监护人作为授权者在场的情况下被监护人表示同意,或者监护人本人亲自表示同意,否则被监护人的同意不应被认定为有效。 当然,这以裁判官评估认为由此可为其带来某种利益或已向其提供了充足的抵偿为限。
§20.6.7.1Uidebimus, si procurator omnium bonorum consensit uel seruus actor, cui et solui potest et in id praepositus est, an teneat consensus eorum.
我们将探讨,如果全权财产管理人或有权收受清偿且被任命担任该职务的代理人奴隶表示同意,他们的同意是否有效。
et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est.
应当指出,除非他们被特别授以此项权力,否则他们的同意不能产生效力。
§20.6.7.2Sed si cum debitoris procuratore conuenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli exceptionem prodesse: cum autem cum seruo eius conuenerit, per ipsam pacti exceptionem conuenti debet.
但如果是与债务人的管理人达成协议,约定该物不作抵押,应当认为这通过欺诈抗辩对债务人有利;而如果是与债务人的奴隶达成协议,则在债务人被起诉时,应当直接通过协议抗辩本身获得保护。
§20.6.7.3Si conuenit de parte pro indiuiso alienanda, si certa res est quae uenit, potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio.
如果就转让未分割的共有份额达成协议,若所售出的是特定物,则可以说,从一开始就应当针对剩余的份额提起诉讼,且抗辩并不构成障碍。
§20.6.7.4Illud tenendum est, si quis communis rei partem pro indiuiso dederit hypothecae, diuisione facta cum socio non utique eam partem creditori obligatam esse, quae ei obtingit qui pignori dedit, sed utriusque pars pro indiuiso pro parte dimidia manebit obligata.
应当谨记的是,如果有人将共有物的未分割份额设定了抵押,在与共有共有人进行财产分割后,并非仅有分给质押设定人的那部分财产才对债权人承担担保责任,而是双方分割所得的部分均将在二分之一的比例内继续承担未分割份额的抵押责任。