[IDEM libro quarto responsorum. ] §20.6.11.prLucius Titius cum esset uxori suae Gaiae Seiae debitor sub pignore siue hypotheca praediorum, eadem praedia cum uxore sua Seiae Septiciae communis filiae nomine Sempronio marito eius futuro in dotem dedit:
卢修斯·蒂蒂乌斯在以地产进行质押或抵押的情况下欠其妻盖雅·塞雅债务,但他与妻子一同以他们共同的女儿塞雅·塞普蒂基亚的名义,将该地作为嫁妆赠与她未来的丈夫塞姆普罗尼乌斯。
§20.6.11.1postea defuncto Lucio Titio Septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quaero, an mater eius hypothecam persequi possit.
此后,卢修斯·蒂蒂乌斯去世,女儿塞普蒂基亚放弃了父亲的继承权。 我问,她的母亲是否可以追及抵押权。
Paulus respondit pignoris quidem obligationem praediorum Gaiam Seiam, quae uiro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis filiae nomine darentur, remississe uideri, obligationem autem personalem perseuerasse: sed aduersus eam, quae patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam.
保罗回答说:关于地产的质权债务,盖雅·塞雅在这些地产以共同女儿的名义被赠与时,既然同意了丈夫为共同的女儿将同样的部分作为嫁妆赠与,她似乎已被视为放弃了该质权,但对人债务仍然存续;然而,对于放弃父亲继承权的女儿,不应当给予诉权。