[PAPINIANUS libro undecimo responsorum. ] §20.6.1.prDebitoris absentis amicus negotia gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberauit: ius pristinum domino restitutum uidetur.
缺席债务人的朋友管理了其事务,并用自己的资金在未购买的情况下解放了质物:原有的权利被视为已恢复给所有人。
igitur qui negotium gessit, utilem Seruianam dari sibi non recte desiderabit: si tamen possideat, exceptione doli defenditur.
因此,进行事务管理的人不当地要求向其授予塞尔维亚有用诉权;然而,如果他占有该物,他可以通过恶意抗辩予以防御。
§20.6.1.1Cum uenditor numerata sibi parte pretii praedium quod uenierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat.
卖主在收到部分价款后,将已售出的土地作为质物接受,随后通过向买主寄信赠与了剩余的价款,而在该卖主去世后,确立了该赠与因某种方式而无效。
iure pignoris fiscum frustra petere praedium, qui successerat in locum uenditoris, apparuit, cuius pignoris solutum esse pactum prima uoluntate donationis constabat, quoniam inutilem pecuniae donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando.
显然,继承卖主地位的国库凭质权请求该土地是徒劳的,因为显而易见,由于赠与的最初意愿,该质权的约定已被解除,因为法律虽使金钱的赠与无效,但这在解放质物时并无适用余地。
§20.6.1.2Defensor absentis cautionem iudicatum solui praestitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quae dederunt.
缺席者的辩护人提供了判决执行担保:在诉讼随后转移给所有人后,辩护人所提供的就已判决事项的保证人将不承担责任,他们所提供的质物也不承担责任。