[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §20.5.9.prQuaesitum est, si creditor ab emptore pignoris pretium seruare non potuisset, an debitor liberatus esset.
[保罗,作《疑问集》第三卷] 有人提出疑问:如果债权人无法从买主处收回担保物的代金,债务人是否得以免除债务。
putaui, si nulla culpa imputari creditori possit, manere debitorem obligatum, quia ex necessitate facta uenditio non liberat debitorem nisi pecunia percepta.
我认为,如果不能将任何过错归咎于债权人,债务人仍须承担债务,因为出于迫切需要而进行的卖出,除非已经收到钱款,否则不能免除债务人的债务。
§20.5.9.1Pomponius autem lectionum libro secundo ita scripsit: quod in pignoribus dandis adici solet, ut, quo minus pignus uenisset, reliquum debitor redderet, superuacuum est, quia ipso iure ita se res habet etiam non adiecto eo.
然而,蓬波尼乌斯在《读本》第二卷中这样写道:在提供担保物时通常会增加的一项约定,即如果担保物以较低价格卖出,则债务人应当偿还差额,这是多余的,因为即使不增加该约定,根据法律自身的效力,事情本身也已经如此。