[MARCIANUS libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §20.5.7.prSi creditor pignus uel hypothecam uendiderit hoc pacto, ut liceat sibi reddere pecuniam et pignus reciperare: an, si paratus sit debitor reddere pecuniam, consequi id possit? et Iulianus libro undecimo digestorum scribit recte quidem distractum esse pignus, ceterum agi posse cum creditore, ut, si quas actiones habeat, eas cedat debitori.
[马尔基安努斯,作《抵押诉讼公式》单卷本] 如果债权人以下述协定卖出质物或抵押物,即允许他(债权人)还款并收回质物:如果债务人准备好还款,他能否达成此事? 尤里安在《学说汇纂》第十一卷中写道,质物确实已被正当地卖出,但可以对债权人提起诉讼,以便如果他拥有任何诉权,将其转让给债务人。
sed quod Iulianus scribit in pignore, idem et circa hypothecam est.
但尤里安关于质物所写的,对于抵押物也同样适用。
§20.5.7.1Illud inspiciendum est, an liceat debitori, si hypotheca uenierit, pecunia soluta eam reciperare.
必须考察的是,如果抵押物已被卖出,债务人是否被允许通过支付款项来收回它。
et si quidem ita uenierit, ut, si intra certum tempus a debitore pecunia soluta fuerit, emptio rescindatur, intra illud tempus pecunia soluta recipit hypothecam: si uero tempus praeteriit aut si non eo pacto res uenierit, non potest rescindi uenditio, nisi minor sit annis uiginti quinque debitor aut pupillus aut rei publicae causa absens uel in aliqua earum causarum erit, ex quibus edicto succurritur.
如果它确实是在这种条件下卖出的,即如果债务人在一定期限内支付了款项,买卖即告解除,那么在期限内支付款项,他便收回抵押物;但如果期限已过,或者该物并非凭此物协定卖出,则买卖不能解除,除非债务人未满二十五岁,或者是受监护人,或者因公不在,或者处于告示给予救济的那些原因之一。
§20.5.7.2Quaeritur, si pactum sit a creditore, ne liceat debitori hypothecam uendere uel pignus, quid iuris sit, et an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideoque ueniri possit.
有人问,如果债权人约定不允许债务人卖出抵押物或质物,其法律效力如何,以及此种协定是否因违反法律而无效,从而仍可卖出。
et certum est nullam esse uenditionem, ut pactioni stetur.
确切的是,该买卖无效,以使该协定得以遵守。