[TRYPHONINUS libro octauo disputationum. ] §20.5.12.prRescriptum est ab imperatore libellos agente Papiniano creditorem a debitore pignus emere posse, quia in dominio manet debitoris.
[特里丰尼努斯,作《论议集》第八卷] 皇帝在巴皮尼安担任请愿长官时下达了一份敕答,指出债权人可以向债务人购买抵押物,因为该物仍留在债务人的所有权中。
§20.5.12.1Si aliena res pignori data fuerit et creditor eam uendiderit, uideamus, an pretium quod percepit creditor liberet debitorem personali actione pecuniae creditae.
如果他人的财产被作为抵押物提供,且债权人将其出售,让我们看看债权人所收到的价款是否可以免除债务人因借款而面临的对人诉讼。
quod uere responderetur, si ea lege uendidit, ne euictionis nomine obligaretur, quia ex contractu et qualiquali obligatione a debitore interposita certe ex occasione eius redactum id pretium aequius proficeret debitori, quam creditoris lucro cederet.
对此可以正确地回答说:如果债权人是在免除因追夺而承担责任的条款下出售该物的,则债务人得以免除;因为基于契约以及债务人所设定的任何性质的义务,在这一机会下收回的这笔价款,显然用于债务人的利益比归于债权人的利润更显公平。
sed quantum quidem ad creditorem debitor liberatur: quantum uero ad dominum rei, si necdum pignus euictum est, uel ad emptorem post euictionem ipsi debitor utili actione tenetur, ne ex aliena iactura sibi lucrum adquirat.
然而,仅就债权人而言,债务人确实得以免除;但就财产所有权人而言(若抵押物尚未被追夺),或者在追夺后就买受人而言,债务人自身须通过有益诉讼向其承担责任,以免其因他人的损失而使自己获得利益。
nam et si maiores fructus forte petens a possessore creditor abstulit, uniuersos in quantitatem debitam accepto ferre debebit: et cum per iniuriam iudicis domino rem, quae debitoris non fuisset, abstulisset creditor quasi obligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, Scaeuola noster restituendam probauit.
因为,即使债权人可能向占有者索取了更多的孳息并将其拿走,他也必须将所有的孳息全部抵作债务金额。 并且,当由于法官的错误判决,债权人将不属于债务人的物,如同该物已向其作了担保一样,从所有权人处夺走时,现问在债务清偿后是否应当将该物返还给债务人,我们亲爱的斯凯沃拉认为应当予以返还。
quod si non ita uendidit, ut certum sit omnimodo apud eum pretium remansurum, uerum obligatus est ad id restituendum, arbitror interim quidem nihil a debitore peti posse, sed in suspenso haberi liberationem: uerum si actione ex empto conuentus praestitisset creditor emptori, debitum persequi eum a debitore posse, quia apparuit non esse liberatum.
但是,如果债权人出售该物时,并非处于不论如何价款都确将留在其手中的条件,而是承担着返还该价款的义务,我认为在此期间确实无法向债务人请求任何数额,且该免除应被视为处于悬置状态;但如果债权人被买受人通过买卖诉讼起诉并向其支付了赔偿,则他可以向债务人追索债务,因为事实表明债务人并未获得免除。