Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §20.4.9.pr-20.4.9.3

将来债权的抵押效力与双重抵押

第 2972 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

阿非利加努斯论述了为将来租金设立的抵押权及附条件债权抵押权的优先顺序,以及在将他人土地进行双重抵押后取得所有权并作为嫁妆给丈夫时抵押权的效力问题。

[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §20.4.9.prQui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat, ut homo Eros pignori locatori esset, donec mercedes soluerentur: idem ante calendas Iulias eundem Erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit.
[阿非利加努斯,《论辩集》第八卷] 一个从下一个朔日起承租公共浴场的人曾约定,在支付租金之前,奴隶埃罗斯应作为给出租人的抵押物。 该同一人在七月朔日之前,因一笔借款而将同一奴隶埃罗斯作为抵押物给了另一人。
consultus, an aduersus hunc creditorem petentem Erotem locatorem praetor tueri deberet, respondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut inuito locatore ius pignoris in eo solui non posset, potiorem eius causam habendam.
当被咨询法务官是否应当针对请求交付埃罗斯的后一债权人而保护出租人时,他回答应当予以保护。 因为,尽管在奴隶被提供为抵押物时,承租人尚未欠付任何租金,但由于当时埃罗斯已经开始处于这样一种法律状态,即非经出租人同意不得消灭其上的抵押权,因此出租人的法律地位应当更为优越。
plius §20.4.9.1etiam sub condicione creditorem tuendum putabat aduersus eum, cui postea quicquam deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quae inuito debitore impleri non possit.
此外,他认为,即使是在条件附随下的债权人,也应当针对此后对其负有债务的人受到保护,只要该条件并非违背债务人的意愿便无法成就的那种条件。
§20.4.9.2Sed et si heres ob ea legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei suae conuenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio legatorum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimauit.
但是,如果继承人为附条件赠与的遗赠,就自己财产的抵押达成协议,其后又将完全相同的抵押物因借款而提供抵押,而在那之后遗赠的条件成就了,他认为在此种情况下,先前被提供抵押的人也应当受到保护。
§20.4.9.3Titia praedium alienum Titio pignori dedit, post Maeuio: deinde domina eius pignoris facta marito suo in dotem aestimatum dedit.
蒂蒂亚将他人的土地抵押给蒂蒂乌斯,其后又抵押给梅维乌斯;此后,她成为了该抵押物的所有人,并将其作为估价嫁妆给了解其丈夫。
si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis Maeuii pignus conualescere placebat.
即使向蒂蒂乌斯清偿了债务,人们认为梅维乌斯的抵押权也不因此变得更有效力。
tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis debitoris inueniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, quia neque tunc cum Maeuio obligaretur neque cum Titio solueretur in bonis mulieris fuerit, nullum tempus inueniri, quo pignus Maeuii conualescere possit.
因为,只有当该物存在于债务人的财产中时,先顺位抵押权消灭后,后顺位抵押权才会得以确立;但在本案中,丈夫处于买受人的地位。 因此,既然在对梅维乌斯负债时,以及向蒂蒂乌斯清偿债务时,该土地都不属于妻子的财产,那么就无法找到任何一个时间点能使梅维乌斯的抵押权变得有效。
haec tamen ita, si bona fide in dotem aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignorauit Maeuio obligatum esse.
不过,这仅在丈夫善意地接受该估价土地作为嫁妆时才成立,即如果他不知道该土地已抵押给梅维乌斯。

词汇与语法注释

  1. 20.4.9.prQui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat — 关系代词 `Qui` 引导一个省略了先行词 `is` 的名词性从句,作为主句动词 `pactus erat` 的主语。
  2. 20.4.9.prut homo Eros pignori locatori esset — `pignori` 是表示目的的与格(构成双与格结构的一部分),`locatori` 是利益与格,整体构成一个表示约定内容的名词性从句:“奴隶埃罗斯应作为给出租人的抵押物”。
  3. 20.4.9.prinuito locatore — 由名词 `locatore` 和形容词 `inuito` 构成的无分词夺格独立结构,向主句补充说明条件或情况:“违背出租人的意愿”。
  4. 20.4.9.3in dotem aestimatum — `aestimatum` 是修饰先行中性名词 `praedium`(土地)的完成被动分词,表示该土地是作为估价财产充作嫁妆的。这构成了赋予丈夫“买受人地位(`emptoris loco`)”的依据。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §20.4.9.pr-20.4.9.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:20.4.9.pr-20.4.9.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。