[IDEM libro undecimo responsorum. ] §20.4.3.prCreditor acceptis pignoribus (quae secunda conuentio secundus creditor accepit) nouatione postea facta pignora prioribus addidit.
[同上,《答申集》第十一卷] 债权人在接受了质物(这些质物是第二债权人根据第二项协议所接受的)之后,由于随后进行了债务更新,将这些质物增加到先前的质物中。
superioris temporis ordinem manere primo creditori placuit tamquam in suum locum succedenti.
双方同意第一债权人保持先前时间的顺序,如同他继承了自己的顺位一样。
§20.4.3.1Cum ex causa mandati praedium Titio, cui negotium fuerat gestum, deberetur, priusquam ei possessio traderetur, id pignori dedit: post traditam possessionem idem praedium alii denuo pignori dedit.
当基于委任,某块土地应当归属于为其处理事务的提图斯时,在占有转移给他之前,他将其作为质物提供。 在占有转移之后,他又将同一块土地再次作为质物提供给另一人。
prioris causam esse potiorem apparuit, si non creditor secundus pretium ei qui negotium gesserat soluisset: uerum in ea quantitate, quam soluisset eiusque usuris potiorem fore constaret, nisi forte prior ei pecuniam offerat: quod si debitor aliunde pecuniam soluisset, priorem praeferendum.
显而易见,如果第二债权人未向处理该事务的人支付价金,则第一债权人的地位更为优先;但是,在第二债权人所支付的金额及其利息的范围内,第二债权人更优先,这已成定论,除非第一债权人恰好向其提供这笔资金;但如果债务人从其他渠道支付了资金,则第一债权人应当优先。
§20.4.3.2Post diuisionem regionibus factam inter fratres conuenit, ut, si frater agri portionem pro indiuiso pignori datam a creditore suo non liberasset, ex diuisione quaesitae partis partem dimidiam alter distraheret.
在兄弟之间按区域进行分割后,双方约定:如果一方兄弟未从其债权人处免除作为未分割部分而供作质押的土地份额,则另一方可以变卖因分割而获得之部分的二分之一。
pignus intellegi contractum existimaui, sed priorem secundo non esse potiorem, quoniam secundum pignus ad eam partem directum uidebatur, quam ultra partem suam frater non consentiente socio non potuit obligare.
我认为应当理解为已设立质权,但第一债权人并不优先于第二人(另一方兄弟),因为第二项质权似乎指向了该兄弟在未经共有(合伙)人同意的情况下,超出其自身份额便无法设定担保的那部分。