[IDEM libro tertio responsorum. ] §20.4.2.prQui generaliter bona debitoris pignori accepit eo potior est, cui postea praedium ex his bonis datur, quamuis ex ceteris pecuniam suam redigere possit.
[同上,《答申集》第三卷] 概括地接受债务人财产作为质权之人,优于其后从这些财产中被给予土地之人,即使他可以从其余财产中收回自己的资金。
quod si ea conuentio prioris fuit, ut ita demum cetera bona pignori haberentur, si pecunia de his, quae generaliter accepit, seruari non potuisset, deficiente secunda conuentione secundus creditor in pignore postea dato non tam potior quam solus inuenietur.
但是,如果第一债权人的协议是,只有在无法从其概括接受的财产中收回资金时,其余财产才被作为质物,那么在第二项协议(条件)不成就时,对于其后给付的质物,第二债权人将被发现与其说是享有优先权,不如说是唯一的质权人。