[SCAEUOLA libro uicesimo septimo digestorum. ] §20.4.21.prTitius Seiae ob summam, qua ex tutela ei condemnatus erat, obligauit pignori omnia bona sua quae habebat quaeque habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligauit: et intulit Seiae partem debiti et reliquam summam nouatione facta eidem promisit, in qua obligatione similiter ut supra de pignore conuenit.
[SCAEUOLA libro uicesimo septimo digestorum.] 提蒂乌斯因基于监护关系而被判令向塞雅支付的金额,向其质押了他当时拥有以及将来将拥有的一切财产。 此后,他向国库借用资金,向其质押了他的一切财产。 接着,他向塞雅偿还了部分债务,并在进行更改后,将剩余金额向她承诺,在这一新债务中,同样如前所述就质押达成了协议。
quaesitum est, an Seia praeferenda sit fisco et in illis rebus, quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, quas post priorem obligationem adquisiit, donec uniuersum debitum suum consequatur.
现问:在提蒂乌斯于前一债务时所拥有的财产中,以及在他在前一债务之后所取得的财产中,塞雅是否应当优先于国库,直至她获得其全部债权。
respondit nihil proponi, cur non sit praeferenda.
他回答道:没有提出任何理由说明她不应当享有优先权。
§20.4.21.1Negotiatori marmorum creditur sub pignore lapidum, quorum pretia uenditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor horreorum Caesaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni praepositus ad lapidum uenditionem officium suum extendit: quaesitum est, an iure pignoris eos creditor retinere possit.
一名大理石商人以石材作为质押获得了贷款,卖主已从债权人的资金中收到了这些石材的价款。 该债务人同时也是凯撒(皇帝)仓库的承租人,由于数年未付租金,负责催收的代理人将其职权延伸至出售这些石材。 现问:债权人是否可以基于质权留置这些石材。
respondit secundum ea quae proponerentur posse.
他回答道:根据所陈述的事实,可以留置。