[TRYPHONINUS libro octauo disputationum. ] §20.4.20.prQuaerebatur, si post primum contractum tuum, antequam aliam pecuniam tu crederes, eidem debitori Seius credidisset quinquaginta et hyperocham huius rei, quae tibi pignori data esset, debitor obligasset, dehinc tu eidem debitori crederes forte quadraginta: quod plus est in pretio rei quam primo credidisti utrum Seio ob quinquaginta an tibi in quadraginta cederet pignoris hyperocha.
[特里丰尼努斯,载于《争论集》第八卷] 所设问的问题是:如果在你的首次合同之后,在你贷出其他资金之前,塞尤斯已向同一债务人贷出五十,且债务人已向其质押了曾作为质物给予你的该物的超过额,随后你又向同一债务人贷出例如四十:那么,在质物的价格中超出你首次贷出额的部分,即质物的超过额,是归属于因五十而主张权利的塞尤斯,还是归属于因四十而主张权利的你。
finge Seium paratum esse offerre tibi summam primo ordine creditam.
设想塞尤斯准备向你提供第一顺位贷出的金额。
dixi consequens esse, ut Seius potior sit in eo quod amplius est in pignore, et oblata ab eo summa primo ordine credita usurarumque eius postponatur primus creditor in summam, quam postea eidem debitori credidit.
我回答道,当然的结论是:塞尤斯在质物的超过部分中具有优先权;并且,在由他提供第一顺位贷出的金额及其利息之后,最初的债权人在其随后贷给同一债务人的金额上应予以劣后。