[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §20.3.3.prAristo Neratio Prisco scripsit: etiamsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi conuenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui ipse nihil conuenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur.
[保罗,《问题集》第三卷] 阿里斯托写信给内拉蒂乌斯·普里司库斯:即使合同约定使先顺位债权人得以退场,但除非已经达成协议使同一物为自己设定担保,否则不承受质权的权利;因为自身未就质物达成任何协议的人,不应当承受第一顺位者的权利:在此情况下,买受人的地位将变得更为有利。
denique si antiquior creditor de pignore uendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem creditor de distrahendo omisit non per obliuionem, sed cum hoc ageretur, ne posset uendere, uideamus, an dici possit huc usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic liceat.
此外,如果较早的债权人已与债务人就卖出质物达成了协议,而较晚的债权人则漏掉了关于变卖的协议,这并非由于疏忽,而是因为当时正在交涉使他无法卖出,让我们看看是否可以说,前者的权利移转给后者已达到如下程度,即允许后者变卖质物。
quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc per extraneum habere potest.
我认为这是应当予以承认的:因为人们往往可以通过他人而拥有其自身身份所不拥有的东西。