[IDEM libro singulari de officio praefecti uigilum. ] §20.2.9.prEst differentia obligatorum propter pensionem et eorum, quae ex conuentione manifestari pignoris nomine tenentur, quod manumittere mancipia obligata pignori non possumus, inhabitantes autem manumittimus, scilicet antequam pensionis nomine percludamur: tunc enim pignoris nomine retenta mancipia non liberabimus: et derisus Nerua iuris consultus, qui per fenestram monstrauerat seruos detentos ob pensionem liberari posse.
[同前,在其《论夜警长官的职责》单卷本中] 因租金而设定的担保物,与根据协议明确以质权名义被扣留的担保物之间存在以下区别:我们不能解放已抵押的奴隶,但作为承租人居住期间,我们确实可以解放他们——当然,这必须是在我们因租金问题而被关闭在大门之外之前。 因为在那之后,我们便无法解放以质权名义被留置的奴隶。 法学家涅尔瓦曾因指出因租金而被留置的奴隶可以通过窗户予以解放而遭到嘲笑。