[IDEM libro uicesimo quaestionum. ] §20.1.3.prSi superatus sit debitor, qui rem suam uindicabat, quod suam non probaret, aeque seruanda erit creditori actio Seruiana probanti res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse.
[同上,载于《问题集》第二十卷] 如果债务人由于未能证明某物为其所有,而在请求其所有物的诉讼中败诉,同样应当为债权人保留塞尔维乌斯诉权,只要他证明在设立质权之时,该物属于债务人的财产。
sed et si uictus sit debitor uindicans hereditatem, iudex actionis Seruianae neglecta de hereditate dicta sententia pignoris causam inspicere debebit.
但是,即使请求继承财产的债务人败诉,塞尔维乌斯诉权的承审官也应当忽略针对继承财产所作出的判决,而必须审查质权的依据。
atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum secundum eum, qui legitimam hereditatem uindicabat, sententia dicta est.
然而,在遗赠和释放奴隶的情形中,当判决作出了有利于请求法定继承财产之人时,则有不同的规定。
sed creditor non bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter ualere non possunt, quam si testamentum ratum esse constaret: enimuero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum nec tamen ab eo lis bene instituta.
但是,债权人不能在所有方面都与受遗赠人相提并论,因为遗赠确实只有在遗嘱被确定为有效的情况下才能生效:确实可能发生这样的情况:质权合法设立,但债务人提起的诉讼却并不妥当。
§20.1.3.1Per iniuriam uictus apud iudicium rem quam petierat postea pignori obligauit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit.
在法庭上因不公裁判而败诉的人,随后将其曾请求的财产用于质押:债权人所能拥有的权利,不能超过设立质权之人所拥有的权利。
ergo summouebitur rei iudicatae exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui uicit actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quae pignori data est debitor habuerit, considerandum est.
因此,他将被既判力抗辩所驳回,即使获胜之人极有可能无法行使任何属于其自身的诉权:因为应当考虑的,并不是获胜之人未拥有什么,而是债务人在作为质物给付的财产中拥有什么。