[MARCELLUS libro quinto digestorum. ] §20.1.27.prSeruum, quem quis pignori dederat, ex leuissima offensa uinxit, mox soluit, et quia debito non satisfaciebat, creditor minoris seruum uendidit: an aliqua actio creditori in debitorem constituenda sit, quia crediti ipsius actio non sufficit ad id quod deest persequendum? quid si eum interfecisset aut eluscasset? ubi quidem interfecisset, ad exhibendum tenetur: ubi autem eluscasset, quasi damni iniuriae dabimus actionem ad quantum interest, quod debilitando aut uinciendo persecutionem pignoris exinanierit.
[马尔切鲁斯,《学说汇纂》第五卷] 某人因极微小的过失,将他已作为质物提供的奴隶捆绑起来,不久后又予以释放。 由于债务未获清偿,债权人以较低的价格卖掉了该奴隶。 如果仅凭被担保债权本身的诉权不足以追讨差额,是否应当为债权人创设某种针对债务人的诉权? 如果债务人杀死了该奴隶或弄瞎了其一只眼睛,情况又将如何? 在杀死奴隶的情况下,债务人承担提起出示之诉的义务;而在弄瞎其眼睛的情况下,因为其通过致残或捆绑使质权的追及落空,我们将视同不法侵害而按其利害关系的限度给予诉权。
fingamus nullam crediti nomine actionem esse, quia forte causa ceciderat: non existimo indignam rem animaduersione et auxilio praetoris.
让我们假设,或许因败诉等原因,以被担保债权名义的诉权完全不存在:我认为这一事件并非不值得大法官的关注与救济。
ULPIANUS notat: si, ut creditori noceret, uinxit, tenebitur, si merentem, non tenebitur.
乌尔比安注:如果他是为了伤害债权人而捆绑奴隶,他将承担责任;如果是对有过错的奴隶进行惩戒,则不承担责任。