[MARCIANUS libro singulari ad formulam hypothecariam. ] §20.1.16.prSi fundus hypothecae datus sit, deinde alluuione maior factus est, totus obligabitur.
[马尔奇安,《假登记公式》单卷本] 如果土地已被提供作为抵当,随后因冲积而变大,则其全部都将受到拘束。
§20.1.16.1Si nesciente domino res eius hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, uoluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo conuenit.
如果在所有者不知情的情况下,其财产被提供作为抵当,此后所有者予以追认,应当认为,正是他予以追认这一事实,表明他希望追认的效力追溯到达成合意的时间。
uoluntas autem fere eorum demum seruabitur, qui et pignori dare possunt.
然而,通常只有那些也能够提供质权的人的意愿才会被遵守。
§20.1.16.2Si res hypothecae data postea mutata fuerit, aeque hypothecaria actio competit, ueluti de domo data hypothecae et horto facta: item si de loco conuenit et domus facta sit: item de loco dato, deinde uineis in eo positis.
如果作为抵当提供的财产随后被改变,抵当权之诉同样适用,例如,将房屋提供作为抵当后变成花园;同样地,如果就土地达成合意并在其上建造了房屋;同样地,在提供土地后在其上种植了葡萄园。
§20.1.16.3In uindicatione pignoris quaeritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est.
在追索质物之诉中,需要探究的是,被诉人是否占有着作为诉讼标的的物。
nam si non possideat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolui debet: si uero possideat et aut pecuniam soluat aut rem restituat, aeque absoluendus est: si uero neutrum horum faciat, condemnatio sequetur.
因为如果他没有占有,也没有因恶意而导致不占有,他就应当被宣告无罪;但如果他占有着,并且要么支付了金钱,要么返还了该物,他同样应当被宣告无罪;但如果他这两者都不做,则将导致败诉判决。
sed si uelit restituere nec possit (forte quod res abest et longe est uel in prouinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caueret se restituturum, absoluitur.
但是,如果他愿意返还却无法返还(或许是因为该物不在场、在很远的地方或者在行省中),通常会通过提供担保来解决这一问题:因为如果他担保自己将会返还,他就被宣告无罪。
sin uero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam restituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iurauerit, sicut in ceteris in rem actionibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio, cum et in personam agendo idem consequeretur?
然而,如果他确实是因恶意而不再占有,且即使竭尽全力也无法返还该物本身,他将被判令支付原告在诉讼中所宣誓的数额,就像在其他对物之诉中一样;因为如果他仅被判令支付所欠的数额,那么对物之诉又有什么用处呢,既然通过提起对人之诉也能获得同样的结果?
§20.1.16.4Interdum etiam de fructibus arbitrari debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet.
有时法官还应当对孳息做出裁决,以便自诉讼开始之日起,对该时间之后的孳息也判令支付。
quid enim si minoris sit praedium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit.
因为如果土地的价值低于所欠的债务,情况会如何呢? 对于之前的孳息,除非它们依然存在且担保物不足,否则法官不能做出任何判决。
§20.1.16.5Creditor hypothecam sibi per sententiam ad iudicatam quemadmodum habiturus sit, quaeritur: nam dominium eius uindicare non potest.
有人问,债权人如何保有通过判决裁决给他的抵当物;因为他不能对其提起所有权返还之诉。
sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore rei iudicatae, replicet: 'si secundum me iudicatum non est'.
但他可以提起抵当权之诉,而如果占有者提出既判力抗辩,他应当进行再抗辩:“除非未做出有利于我的判决”。
§20.1.16.6Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum soluerit, quantum debebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad subtilitatem legis et auctoritatem sententiae non probo: semel enim causa transire uidetur ad condemnationem et inde pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re uera debet, dando hypothecam liberare.
如果债务人因不返还质物而被判令支付超过本金和利息计算所得的数额,那么如果他仅支付了其所欠的数额,抵当是否被免除? 关于这一点,就法律的严密性和判决的权威而言,我是不赞同的;因为诉讼原因似乎一旦转化为败诉判决,金钱债务便由此产生;但更为人道的是,允许他仅通过支付其真正所欠的数额来免除抵当,而无需支付更多。
§20.1.16.7Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit.
他人的财产可以在“如果它成为债务人的财产”这一条件下,被有效地设定担保。
§20.1.16.8Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam habeat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quaeritur.
如果两人同时就抵当达成合意,对于每人拥有多少抵当担保范围,是根据债务数额比例,还是平分,存在疑问。
et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum.
较为正确的观点是,他们应当根据债务数额比例对质物享有担保。
sed uterque, si cum possessore agat, quemadmodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte.
但如果两人都对占有者提起诉讼,该如何提起? 是各自就一部分,还是就全部提起,就像该物是作为整体为两人设定担保一样? 如果质物是在同一天分别提供给各人的,则应当这样认为;但如果同时提供给这一方和那一方,若有此合意,则各自均可正当就全部提起诉讼,否则,各自仅能就其份额提起诉讼。
§20.1.16.9Potest ita fieri pignoris datio hypothecaeue, ut, si intra certum tempus non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc aestimandam: hoc enim casu uidetur quodammodo condicionalis esse uenditio.
质权或抵当的设定可以这样进行:如果在一定期限内未支付金钱,则根据买受人的权利,按当时评估的公正价格占有该物;因为在这种情况下,买卖在某种程度上似乎是附条件的。
et ita diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt.
神圣的塞维鲁和安东尼努斯在批复中也做出了如此规定。