[GAIUS libro singulari de formula hypothecaria. ] §20.1.15.prEt quae nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecae dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillae, fetus pecorum et ea quae nascuntur sint hypothecae obligata: idque seruandum est, siue dominus fundi conuenerit aut de usu fructu aut de his quae nascuntur siue is, qui usum fructum habet, sicut Iulianus scribit.
[盖尤斯,《假登记公式》单卷本] 那些尚未存在但将来会存在的东西也可以设定抵当,例如未收割的果实、女奴的产物、家畜的幼崽,以及其他将要出生的东西都可以作为抵当的担保。 这一规定必须遵守,无论土地所有者是就用益权还是就这些将要出生的东西达成合意,或者是拥有用益权的人达成合意,正如尤里安所写。
§20.1.15.1Quod dicitur creditorem probare debere, cum conueniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conuentionem pertinet, quae specialiter facta est, non ad illam, quae cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis cetera etiam bona teneantur debitoris, quae nunc habet et quae postea adquisierit, perinde atque si specialiter hae res fuissent obligatae.
所谓债权人必须证明在达成合意时该财产属于债务人的财产,这适用于特别达成的合意,而不适用于那些日常习惯写入字据中的合意,即除了以抵当名义特别提供的财产之外,债务人现在拥有以及今后将取得的其他财产也应受到拘束,就像这些财产已被特别担保一样。
§20.1.15.2Qui res suas iam obligauerint et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui saepius easdem res obligant, praedicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, ut in id quod excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecaeue id quod pluris est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit? de quo uidendum est, utrum hoc ita se habeat, si et conueniat, an et si simpliciter conuenerit de eo quod excedit ut sit hypothecae? et solida res inesse conuentioni uidetur, cum a primo creditore fuerit liberata, an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus.
那些已经抵押了自己财产并将其再次抵押给第二债权人的人,为了免受多次抵押同一财产者通常会遭遇的危险,习惯于预先声明该财产没有抵押给其他人,除非是卢基乌斯·提蒂乌斯,以便在该财产超出前一担保义务的范围内设定担保,使超过价值的部分作为质权或抵当。 或者,在第一笔债务被免除时,整个财产是否都成为担保物? 对此应当探讨:这是否仅在有此合意时才如此,还是即使仅简单地就超出部分约定设定抵当也同样如此? 并且在第一债权人免除担保时,整个财产是应被视为包含在合意中,还是仍然仅是其中一部分? 但我们之前所说的观点更为正确。