[PAPINIANUS libro undecimo responsorum. ]
[帕比尼安,《解答录》第十一卷] 在提供质押时,关于现有财产或此后取得的财产的概括性协议是被允许的。
§20.1.1.prConuentio generalis in pignore dando bonorum uel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata conuentione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quaesito difficilius creditori, qui non ignorauit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio.
但是,如果协议是针对属于他人的特定物而达成的,若该物并不欠于提供质押之人,那么即使此后债务人取得了所有权,对于并非不知道该物属于他人的债权人而言,给予其有用诉权将更为困难,但对于占有该物者而言,留置将更为容易。
§20.1.1.1Seruo pignori dato peculium eius creditor citra conuentionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando seruus domino peculium adquisierat.
在奴隶被质押的情况下,债权人在没有针对该奴隶的特有财产达成专门协议的情况下将其变卖是无效的,而且奴隶在何时为主人取得特有财产并不重要。
§20.1.1.2Cum praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, conuenit.
在土地被质押时,双方明确约定,果实也属于质押范围。
eos consumptos bona fide emptor utili Seruiana restituere non cogetur: pignoris etenim causam nec usucapione peremi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur: quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt.
消费了这些果实的善意买受人,不会被强令通过有用塞维亚诉权予以返还;因为人们认为质权的法律效力甚至不会因取得时效而消灭,因为质权的问题与所有权的请求是相分离的;这在果实的情况中是不同的,因为果实从未属于过债务人。
§20.1.1.3Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae.
通过合意决定,如果在期日未支付利息,抵当物的果实应当在法定利息的限度内与利息相抵消。
quamuis exordio minores in stipulatum uenerint, non esse tamen irritam conuentionem placuit, cum ad diem minore faenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti potuerunt.
尽管在开始时,较低的利息已进入要约答问式,但仍认为该约定并非无效,因为在期日未支付较低利息时,本可以向要约人正当地承诺支付更高的法定利息。
§20.1.1.4Cum praedium uxor uiro donasset idque praedium uir pignori dedisset, post diuortium mulier possessionem praedii sui reciperauit et idem praedium ob debitum uiri pignori dedit.
当妻子将一块土地赠与丈夫,而丈夫将该土地质押后,离婚后妇女收回了自己土地的占有,并为了丈夫的债务而将同一块土地质押。
in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam offerre uiro debuit meliore praedio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, quos uir ex praedio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, non alienum suscepisse uidetur.
仅在由于土地改良而使她必须向丈夫支付的金额限度内,妇女所订立的质押才被认定为正当成立,也就是说,如果丈夫从土地中所获取的果实少于其支出的话;因为在这一金额限度内,妇女被视为处理了自己的事务,而非承担了他人的事务。