[IDEM libro primo opinionum. ] §2.15.9.prQui cum tutoribus suis de sola portione administratae tutelae suae egerat et transegerat, aduersus eosdem tutores ex persona fratris sui, cui heres extiterat, agens praescriptione factae transactionis non summouetur.
[同上,于《意见集》第一卷] 仅就其受管理之监护事务中属于自己的份额与监护人起诉并达成和解的人,在以其兄弟(其已成为该兄弟的继承人)的身份对同一监护人提起诉讼时,不因已达成和解的抗辩而被排除。
§2.15.9.1Transactio quaecumque fit, de his tantum, de quibus inter conuenientes placuit, interposita creditur.
无论达成何种和解,都被认为仅就缔约双方之间达成协议的事项而设立。
§2.15.9.2Qui per fallaciam coheredis ignorans uniuersa, quae in uero erant, instrumentum transactionis sine Aquiliana stipulatione interposuit, non tam paciscitur quam decipitur.
因共同继承人的欺诈而对真实情况一无所知,在没有阿奎里乌斯要式口约的情况下签署了和解契约的人,与其说是达成了协议,不如说是被欺骗了。
§2.15.9.3Ei qui, nondum certus ad se querellam contra patris testamentum pertinere, de aliis causis cum aduersariis pacto transegit, tantum in his interpositum pactum nocebit, de quibus inter eos actum esse probatur.
对于那些在还不确定针对父亲遗言的诉权是否属于自己时,就其他原因与对手通过协议达成和解的人,设立的协议仅在证实他们之间已进行交涉的事项上产生不利影响。
his tantum transactio obest, quamuis maior annis uiginti quinque eam interposuit, de quibus actum probatur.
即使是二十五岁以上的人设立了和解,和解也仅在证实已进行交涉的事项上产生妨碍。
nam ea, quorum actiones competere ei postea conpertum est, iniquum est peremi pacto. id de quo cogitatum non docetur.
因为,对于事后发现自己享有诉权的事项,若因协议而被消灭,是不公正的;即,并未证明曾对此进行考虑的事项。