[IDEM libro quinto de omnibus tribunalibus. ] §2.15.8.13Sed et si quis de alimentis transegerit, non habebit necesse etiam de habitatione uel ceteris inuitus transigere: poterit igitur uel de omnibus simul uel de quibusdam facere transactionem.
[同上,于《论一切审判法庭》第五卷]但是,即使有人就扶养费达成了和解,他也无须违背意愿就居住权或其他事项也达成和解。 因此,他既可以对所有这些事项同时进行和解,也可以仅就其中某些事项进行和解。
§2.15.8.14De calciario quoque arbitrio praetoris transigendum est.
关于鞋子费,也必须根据裁判官的裁量来进行和解。
§2.15.8.15Si uni pluribusue fundus ad alimenta fuerit relictus uelintque eum distrahere: necesse est praetorem de distractione eius et transactione arbitrari.
如果一块土地被留给一人或多人作为扶养费,且他们想要将其变卖,则裁判官必须对该土地的变卖及和解进行裁决。
sed si pluribus fundus ad alimenta fuerit relictus et hi inter se transigant: sine praetoris auctoritate facta transactio rata esse non debet.
但是,如果土地被留给多人作为扶养费,而他们在彼此之间达成和解,则未经裁判官批准而达成的和解不应生效。
idem est et si ager fuerit in alimenta obligatus: nam nec pignus ad hoc datum inconsulto praetore poterit liberari.
如果田地是为扶养费而设质,情况也是一样的;因为,未经向裁判官咨询,为此目的而提供的担保也不得被免除。
§2.15.8.16Arbitratu praetoris uel de uniuersis alimentis uel de parte eorum transigi oportere plus quam manifestum est.
无论是就全部扶养费还是就其中一部分,都必须通过裁判官的裁量达成和解,这是极其显而易见的。
§2.15.8.17Si praetor aditus citra causae cognitionem transigi permiserit, transactio nullius erit momenti: praetori enim ea res quaerenda commissa est, non neglegenda nec donanda.
如果被请求的裁判官未进行原因审查就准许和解,该和解将毫无效力;因为该事项是委托给裁判官进行调查的,而不是任其忽略或随意准予的。
sed et si non de omnibus inquisierit, quae oratio mandat, hoc est de causa de modo de personis transigentium, dicendum est, quamuis de quibusdam quaesierit, transactionem esse irritam.
但是,如果他没有对诏书所要求的全部事项(即和解的原因、数额、当事人情况)进行调查,应当说,即使他已经对其中某些事项进行了审查,该和解也是无效的。
§2.15.8.18Sed nec mandare ex hac causa iurisdictionem uel praeses prouinciae uel praetor poterit.
但无论是行省总督还是裁判官,都不得就此事项委任管辖权。
§2.15.8.19Transactiones alimentorum etiam apud procuratorem Caesaris fieri possunt: scilicet si a fisco petantur alimenta.
扶养费的和解也可以在凯撒的代理官面前进行:当然,这是在向国库请求扶养费的情况下。
secundum quae et apud praefectos aerarii transigi poterit.
依此类推,也可以在国库主管官面前进行和解。
§2.15.8.20Si cum lis quidem esset de alimentis, transactum autem de lite fuisset: transactio ualere inconsulto praetore non potest, ne circumueniatur oratio.
如果在确实存在关于扶养费的诉讼时,就该诉讼达成了和解,则未经向裁判官咨询,该和解便不能生效,以免诏书的规定被规避。
fingi enim lites poterunt, ut transactio etiam citra praetoris fiat auctoritatem.
因为诉讼可以被伪造,以便在未经裁判官批准的情况下也达成和解。
§2.15.8.21Si eidem alimenta et praeterea legatum praesenti die datum sit, et transactum fuerit citra praetoris auctoritatem: id quod datum est imputabitur prius in legatum quod praesenti die datum est, superfluum in alimentariam causam.
如果向同一人遗赠了扶养费,此外还给予了即日给付的遗赠,且在未经裁判官批准的情况下达成了和解:所给付的款项将首先抵充即日给付的遗赠,超出部分则抵充扶养费案件。
§2.15.8.22Si quis de alimentis transegerit sine praetoris auctoritate, id quod datum est in praeterita alimenta cedet.
如果有人在未经裁判官批准的情况下就扶养费达成和解,已给付的部分将转充过去的扶养费。
nec interest tantum in quantitate sit debita, quantum datum est, an minus, an plus: nam et si minus sit, adhuc tamen id quod in solutum datum est in praeterita alimenta imputabitur.
至于到期债务的数额是与已给付的数额相等,还是较少,抑或较多,都无关紧要;因为即使较少,作为清偿而给付的部分仍将抵充过去的扶养费。
sane si is, qui de alimentis transegit, locupletior factus sit ea solutione: in quod factus sit locupletior aequissimum erit in eum dari repetitionem: nec enim debet ex alieno damno esse locuples.
当然,如果就扶养费达成和解的人因该清偿而变得更加富裕,那么,在其变得富裕的限度内,对他提起返还请求将是非常公平的;因为他不应当因他人的损失而获得利益。
§2.15.8.23Si in annos singulos certa quantitas alicui fuerit relicta homini honestioris loci ueluti salarium annuum uel usus fructus, transactio et sine praetore fieri poterit: ceterum si usus fructus modicus alimentorum uice sit relictus, dico transactionem citra praetorem factam nullius esse momenti.
如果每年将特定的数额遗赠给社会地位较高的人,例如作为年薪或用益权,则即使没有裁判官,也可以达成和解;但如果遗赠微薄的用益权是以代替扶养费的形式,我认为未经裁判官而达成的和解是毫无效力的。
§2.15.8.24Si cui non nummus ad alimenta, sed frumentum atque oleum et cetera, quae ad uictum necessaria sunt, fuerint relicta: non poterit de his transigere, siue annua siue menstrua ei relinquantur.
如果给某人留下的扶养费不是金钱,而是谷物、油以及其他生活必需品,则无论这些是按年还是按月留给他的,他都不能就这些达成和解。
si tamen ita sine praetore transegerit, ut in uicem eorum nummum quotannis uel quotmensibus acciperet et neque diem neque modum permutauit, sed tantum genus: uel ex contrario si pactus fuerit, ut in generibus alimenta acciperet, quae in nummis ei relicta fuissent: uel si uinum pro oleo uel oleum pro uino uel quid aliud commutauit: uel locum permutauit, ut quae erant ei Romae alimenta relicta, in municipio uel in prouincia acciperet uel contra: uel personam commutauit, ut quod a pluribus erat accepturus, ab uno acciperet: uel alium pro alio debitorem acceperit: haec omnia habent disceptationem praetoris et pro utilitate alimentarii recipienda sunt.
然而,如果他在没有裁判官的情况下达成和解,以至于他每年或每月接受金钱以代替这些物品,并且既没有改变期限也没有改变数量,而只是改变了种类;或者相反,如果他约定以实物形式接受原本以金钱遗赠给他的扶养费;或者如果他用葡萄酒换取油,用油换取葡萄酒,或更换其他东西;或者改变了地点,以便在自治市或行省接受原本在罗马留给他的扶养费,反之亦然;或者改变了人身,以便从一个人那里接受原本将从多人那里接受的款项;或者接受了另一个债务人来替代原债务人:所有这些事项都需经裁判官审理,并应当为了扶养费受益人的利益而予以采纳。
§2.15.8.25Si ad habitationem certa quantitas sit annua relicta et ita sit transactum sine praetore, ut habitatio praestetur, ualet transactio, quia fructus habitationis praestatur, licet ruinae uel incendio subiecta transactio est.
如果每年为居住留下了特定的数额,且在未经裁判官的情况下达成和解,以提供实际居住,该和解是有效的,因为提供了居住的收益,尽管该和解面临倒塌或火灾的风险。
per contrarium quoque si pro habitatione, quae erat relicta, placuerit certam quantitatem praestari, transactio rata est et citra praetorem.
相反,如果是为了替代原本留下的居住权而同意支付特定数额,则未经裁判官的和解也是有效的。