[IDEM libro quinto de omnibus tribunalibus. ] §2.15.8.prCum hi, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent contenti modico praesenti: diuus Marcus oratione in senatu recitata effecit, ne aliter alimentorum transactio rata esset, quam si auctore praetore facta.
[同上,于《论一切审判法庭》第五卷]由于那些被留给扶养费的人,往往容易因满足于眼前微薄的现款而达成和解,神君马可在元老院宣读的诏书里规定,扶养费的和解非经裁判官批准不得生效。
solet igitur praetor interuenire et inter consentientes arbitrari, an transactio uel quae admitti debeat.
因此,裁判官通常会介入,并在双方同意的当事人之间裁决是否以及应当准许何种和解。
§2.15.8.1Eiusdem praetoris notio ob transactionem erit, siue habitatio siue uestiarium siue de praediis alimentum legabitur.
同样的裁判官对和解拥有管辖权,无论所遗赠的是居住权、衣服费,还是来自土地的扶养费。
§2.15.8.2Haec oratio pertinet ad alimenta, quae testamento uel codicillis fuerint relicta siue ad testamentum factis siue ab intestato.
该诏书适用于通过遗言或遗言补足书所留下的扶养费,无论是在遗言之外做出的,还是在无遗言继承中做出的。
idem erit dicendum et si mortis causa donata fuerint relicta uel ab eo, cui mortis causa donata sunt, relicta.
如果扶养费是作为死因赠与而留下的,或者是被接受死因赠与的人所留下的,也应当得出相同的结论。
sed et si condicionis implendae gratia relicta sunt, adhuc idem dicemus.
但是,即使是为了履行条件而留下的,我们仍然会说同样的话。
plane de alimentis, quae non mortis causa donata sunt, licebit et sine praetore auctore transigi.
显然,对于非因死因赠与而给予的扶养费,即使未经裁判官批准,也是允许和解的。
§2.15.8.3Siue igitur in menses singulos siue in dies siue in annos fuerint relicta, oratio locum habet.
因此,无论是按月、按日还是按年留下的扶养费,该诏书均适用。
sed et si non fuerint perpetuo relicta, sed usque ad annos certos, idem est.
但是,即使不是永久留下的,而是限期至特定年数的,也是一样的。
§2.15.8.4Si integra quantitas alicui fuerit legata, ut ex usuris eius se alat et mortis tempore pecunias restituat: non cessabit oratio, licet non in annos singulos uideatur id relictum.
如果有人被遗赠了整笔款项,以便他用其利息赡养自己,并于死时退还该笔钱款,那么,即使这看起来不是按年留下的,该诏书的适用也不会停止。
§2.15.8.5Sed et si sit certa quantitas relicta Titio uel res ita, ut inde alimenta Seio praestentur: magis est ut transigere Titius possit, nec enim transactione Titii minuuntur alimenta Seii.
但是,如果将特定数额的款项或物品遗赠给提修斯,以便从中向塞尤斯提供扶养费,则更倾向于认为提修斯可以进行和解,因为塞尤斯的扶养费并不因提修斯的和解而减少。
Idemque est et si per fideicommissum alimenta ad hoc legatario fuerint relicta.
如果通过信托遗赠为此目的将扶养费留给受遗赠人,情况也是一样的。
§2.15.8.6Eam transactionem oratio improbat, quae idcirco fit, ut quis repraesentatam pecuniam consumat.
该诏书否定了那种为了让某人消费折现的现款而达成的和解。
quid ergo si quis citra praetoris auctoritatem transegerit, ut quod per singulos annos erat ei relictum, consequeretur per singulos menses? aut quid si, quod per singulos menses ei relictum erat, consequeretur per singulos dies? quid deinde si, quod consummato anno ut acciperet, initio anni consequatur? et puto eam transactionem ualere, quia meliorem condicionem suam alimentarius tali transactione facit: noluit enim oratio alimenta per transactionem intercipi.
那么,如果有人未经裁判官批准而达成和解,以至于他将按年留给他的款项改为按月获取,情况会如何? 或者如果他将按月留给他的款项改为按日获取,情况又会如何? 再者,如果他将在年终才能获取的款项改在年初获取,情况又会如何? 我认为这种和解是有效的,因为扶养费受益人通过这种和解使其境况变得更好;因为该诏书不希望扶养费因和解而被截断。
§2.15.8.7Nihil autem interest, utrum libertini sint quibus alimenta relicta sunt an ingenui, satis locupletes an minus.
但是,被留下扶养费的人是解放自由人还是自由人,是足够富裕还是不够富裕,都无关紧要。
§2.15.8.8Uult igitur oratio apud praetorem de istis quaeri: in primis de causa transactionis, dein de modo, tertio de persona transigentium.
因此,诏书要求在裁判官面前对这些事项进行审查:首先是和解的原因,其次是数额与方式,第三是和解当事人的个人情况。
§2.15.8.9In causa hoc erit requirendum, quae causa sit transigendi: sine causa enim neminem transigentem audiet praetor.
在原因方面,需要探究的是和解的原因是什么:因为如果没有原因,裁判官将不听取任何希望和解的人。
causae fere huiusmodi solent allegari: si alibi domicilium heres, alibi alimentarius habeat: aut si destinet domicilium transferre alteruter eorum: aut si causa aliqua urgueat praesentis pecuniae: aut si a pluribus ei alimenta relicta sint et minutatim singulos conuenire difficile ei sit: aut si qua alia causa fuit, ut plures solent incidere, quae praetori suadeant transactionem admittere.
通常会主张以下几种原因:如果继承人在一处有住所,而扶养费受益人在另一处;或者如果他们中的任何一方打算搬迁住所;或者如果有某种原因急需现款;或者如果扶养费是由多人留给他的,逐个零星地向他们请求十分困难;或者是否有其他原因(如同经常发生的多种情况),促使裁判官准许该和解。
§2.15.8.10Modus quoque pecuniae, quae in transactionem uenit, aestimandus est: ut puta quantitas transactionis.
进入和解的款项数额也必须进行评估:例如和解的金额。
nam etiam ex modo fides transactionis aestimabitur.
因为和解的诚信程度也将从数额中进行评估。
modus autem pro aetate eius, qui transigit, arbitrandus est et ualetudine: nam alias cum puero, alias cum iuuene, alias cum sene transigi palam est: constat enim alimenta cum uita finiri.
此外,数额应当根据和解人的年龄和健康状况来裁量:因为显而易见,与儿童、与青年、与老人达成的和解是各不相同的;因为众所周知,扶养费随生命结束而终止。
§2.15.8.11Sed et personarum contemplatio habenda est, hoc est, cuius uitae sint hi, quibus alimenta relicta sunt: utrum frugi uitae hi sint, qui alias sufficere sibi possint, an sequioris, qui de alimentis pendeant.
但也必须对人身进行考量,也就是说,那些被留下扶养费的人过着怎样的生活:他们是克勤克俭、在其他方面能够自给自足的人,还是品行较差、依赖扶养费度日的人。
in persona eius, a quo alimenta relicta sunt, haec erunt specienda: in quibus sunt facultatibus, cuius propositi, cuius opinionis.
在留下扶养费之人的个人情况中,应当注意以下几点:他拥有何种资产、何种意图、何种名望。
tunc enim apparebit, numquid circumuenire uelit eum, cum quo transigit.
因为只有这样,才能看出他是否企图欺诈与其达成和解的人。
§2.15.8.12Qui transigit de alimentis, non uidebitur neque de habitatione neque de uestiario transegisse, cum diuus Marcus specialiter etiam de istis transigi uoluerit.
就扶养费达成和解的人,不应被视为既就居住权也就衣服费达成了和解,因为神君马可特别要求对这些事项也以特定方式达成和解。