[PAULUS libro tertio ad edictum. ] §2.14.4.prItem quia conuentiones etiam tacite ualent, placet in urbanis habitationibus locandis inuecta illata pignori esse locatori, etiamsi nihil nominatim conuenerit.
[保罗著《告示注释》第三卷] 同样,由于合意即使是默示的也有效,因此在出租城市住宅时,即使没有具体约定,移入和带入的财产也应作为给出租人的质物,这一规则已被接受。
§2.14.4.1Secundum haec et mutus pacisci potest.
根据这一点,哑巴也可以达成合意。
§2.14.4.2Huius rei argumentum etiam stipulatio dotis causa facta est: nam ante nuptias male petitur, quasi si hoc expressum fuisset, et nuptiis non secutis ipso iure euanescit stipulatio.
这一点的证明还在于为嫁妆而作出的要式口头约定:因为在婚礼之前,请求该款项是不当的,就好像这一点已被明示一样;而如果婚礼未能举行,该要式口头约定依法律当然失效。
idem Iuliano placet.
尤里安也持相同意见。
§2.14.4.3Ex facto etiam consultus, cum conuenisset, ut donec usurae soluerentur sors non peteretur, et stipulatio pure concepta fuisset, condicionem inesse stipulationi, atque si hoc expressum fuisset.
在就一个实际案例接受咨询时,如果在约定“只要支付利息就不追索本金”的同时,要式口头约定是以无条件的形式订立的,他也认为该要式口头约定中包含了一项条件,就好像这一点已被明示一样。