[GAIUS libro primo ad edictum prouinciale. ] §2.14.28.prContra iuris ciuilis regulas pacta conuenta rata non habentur: ueluti si pupillus sine tutoris auctoritate pactus sit ne a debitore suo peteret, aut ne intra certum tempus ueluti quinquennium peteret: nam nec solui ei sine tutoris auctoritate potest.
[盖尤斯著《地方告示注解》第一卷]\n\n违反市民法规则的协议不被视为有效:例如,如果受监护人在未经监护人授权的情况下,约定不向其债务人请求,或者约定在特定期间内(例如五年内)不予请求;因为在未经监护人授权的情况下,亦不能向其履行给付。
ex diuerso autem si pupillus paciscatur, ne quod debeat a se peteretur, ratum habetur pactum conuentum: quia meliorem condicionem suam facere ei etiam sine tutoris auctoritate concessum est.
相反,如果受监护人约定不向其请求其所欠的债务,该协议则被视为有效:因为即使未经监护人授权,他也被允许使自己的处境更为有利。
§2.14.28.1Si curator furiosi aut prodigi pactus sit, ne a furioso aut prodigo peteretur, longe utile est curatoris recipi pactiones: sed non contra.
\n\n如果精神病者或浪费子的保佐人约定不向该精神病者或浪费子请求,则接受保佐人的协议是非常有益的;但反之则不然。
§2.14.28.2Si filius aut seruus pactus sit, ne ipse peteret, inutile est pactum.
\n\n如果儿子或奴隶约定其自身不予请求,该协议是无效的。
si uero in rem pacti sunt, id est ne ea pecunia peteretur, ita pactio eorum rata habenda erit aduersus patrem dominumue, si liberam peculii administrationem habeant et ea res, de qua pacti sint, peculiaris sit.
但如果他们进行了对物约定,即约定不请求该笔金钱,那么,只要他们享有特有财产的自由管理权,且他们所约定的该事项属于特有财产,他们的协议对父亲或主人而言就应当被视为有效。
quod et ipsum non est expeditum: nam cum uerum est, quod Iuliano placet, etiamsi maxime quis administrationem peculii habeat concessam, donandi ius eum non habere: sequitur ut, si donandi causa de non petenda pecunia pactus sit, non debeat ratum haberi pactum conuentum.
这本身也并非毫无疑问:因为正如朱里亚所赞同的真理,即使某人被授予了最大程度的特有财产管理权,他也没有赠与的权利;由此可知,如果是为了赠与的原因而约定不请求金钱,该协议就不应当被视为有效。
quod si pro eo ut ita pacisceretur aliquid, in quo non minus uel etiam amplius esset, consecutus fuerit, rata habenda est pactio.
但是,如果为了达成该协议,他获得了不少于甚至多于该金钱的对价,则该协议应当被视为有效。