Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §2.13.9.pr-2.13.9.4

告示下强制开示的适用除外与继承人义务

第 361 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗阐明,在存在委任或监护等其他诉讼手段时,不适用本告示项下的强制开示,并界定了钱庄业主继承人及兑换商的适用范围,以及请求开示者的宣誓要求。

[PAULUS libro tertio ad edictum. ] §2.13.9.prQuaedam sunt personae, quas rationes nobis edere oportet nec tamen a praetore per hoc edictum compelluntur.
[保罗著《告示注解》第三卷] 有某些人,他们应当向我们开示账目,但大法官并不通过本告示强迫他们。
ueluti cum procurator res rationesue nostras administrauit, non cogitur a praetore per metum in factum actionis rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem.
例如,当代理人管理我们的财产或账目时,大法官并不会因对其提起事实诉讼的恐惧而强迫他开示账目;这当然是因为我们可以通过委任诉讼来实现这一目的。
et cum dolo malo socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non interuenit: est enim pro socio actio.
而当合伙人恶意处理事务时,大法官也不通过本条款进行干预;因为存在合伙诉讼。
sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere.
同样,大法官也不强迫监护人向受监护人开示账目;但他通常会被通过监护裁判强迫开示。
§2.13.9.1Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent.
钱庄业主的继承人、父亲或主人是否从事同一职业,并无区别;因为既然他们承继了钱庄业主的地位和权利,他们就应当履行其职责。
is autem, cui argentarius rationes suas legauit, non uidebitur contineri, quia iuris successor his uerbis significatur: non magis, quam si ei uiuus eas donasset.
但是,钱庄业主将其账目遗赠给的人,并不被视为包含在内,因为这些词语指的是法律上的继承人;这就像钱庄业主在生前将账目赠与他一样,不被包含在内。
sed nec heres tenebitur, cum nec possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur.
但是,如果继承人既不占有账目,也没有恶意行为,他也不承担责任;但如果他在将账目交付给受遗赠人之前,已收到不要在此之前交付的通知,他将承担如同其出于恶意行为一样的责任;同样,在交付之前,他也要承担责任。
quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere.
但是,如果他没有恶意行为,在调查案情后,应强迫受遗赠人开示账目。
§2.13.9.2Nummularios quoque non esse iniquum cogi rationes edere Pomponius scribit: quia et hi nummularii sicut argentarii rationes conficiunt, quia et accipiunt pecuniam et erogant per partes, quarum probatio scriptura codicibusque eorum maxime continetur: et frequentissime ad fidem eorum decurritur.
蓬波尼乌斯写道,强迫兑换商开示账目也并非不公;因为这些兑换商和钱庄业主一样制作账目,因为他们也零星地收受和支出资金,其证明主要包含在他们账簿的记录中;而且人们非常频繁地信赖他们的信用。
§2.13.9.3Ceterum omnibus postulantibus et iurantibus non calumniae causa petere rationes, quae ad se pertineant, edi iubet.
此外,对于所有提出请求并宣誓并非出于恶意刁难而要求开示与自己相关的账目的人,大法官命令予以开示。
§2.13.9.4Ad nos enim pertinet non tantum cum ipsi contraximus uel successimus ei qui contraxit, sed etiam si is qui in nostra potestate est contraxit.
因为,账目与我们相关,不仅是在我们自己缔约或继承了缔约者的权利时,而且在处于我们权力之下的人缔约时也是如此。

词汇与语法注释

  1. §2.13.9.prper metum in factum actionis — “in factum actionis”(基于事实的诉讼)是一个法律术语,整体作为属格修饰“metum”(恐惧)。意为“因担心被提起基于事实的诉讼”。
  2. §2.13.9.1non magis, quam si ei uiuus eas donasset — 省略句,在“non magis”后省略了“continebitur”(将被包含)。这表明受遗赠人与生前受赠人一样,不属于本告示所指的法律继承人(iuris successor)范围。
  3. §2.13.9.3omnibus postulantibus et iurantibus ... edi iubet — 虽然“iubere”通常接宾格加不定式,但此处的“omnibus...”为与格,与被动不定式“edi”连用,充当利益与格,表示“他命令(账目)为所有提出请求……的人开示”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §2.13.9.pr-2.13.9.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:2.13.9.pr-2.13.9.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。