[ULPIANUS libro quarto ad edictum. ] §2.13.4.prPraetor ait: 'Argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule'.
[乌尔比安著《告示注解》第四卷] 裁判官曰:“银行业者应开示与其人相关的账目,并附上日期与执政官名。
§2.13.4.1Huius edicti ratio aequissima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, aequum fuit id quod mei causa confecit meum quodammodo instrumentum mihi edi.
” 此告示的理由极其公平:因为既然银行业者编制每个人的账目,那么他为我而编制的内容,在某种意义上作为我的凭证,被开示给我,这是公平的。
§2.13.4.2Sed et filius familias continetur his uerbis, ut uel ipse cogatur edere: an et pater, quaeritur.
然而家子也包含在这些言词中,以至于他本人也可能被强迫开示;至于父亲是否也同样被强迫,则是疑问。
Labeo scribit patrem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte Sabinus respondit tunc id admittendum, cum patri quaestum refert.
拉贝奥写道,除非在父亲知情的情况下经营银行业,否则不应强迫父亲;但萨比努斯正确地回答说,只有在为父亲带来利益时才应予以准许。
§2.13.4.3Sed si seruus argentariam faciat (potest enim), si quidem uoluntate domini fecerit, compellendum dominum edere ac perinde in eum dandum est iudicium, ac si ipse fecisset.
但是,如果奴隶经营银行业(因为他可以做到),如果他确是在主人同意下经营的,则应强迫主人开示,且应针对主人提起诉讼,就像是他自己经营的一样。
sed si inscio domino fecit, satis esse dominum iurare eas se rationes non habere: si seruus peculiarem faciat argentariam, dominus de peculio uel de in rem uerso tenetur: sed si dominus habet rationes nec edit, in solidum tenetur.
但如果是奴隶在主人不知情的情况下经营的,主人宣誓自己没有那些账目就足够了。 如果奴隶以特有财产经营银行业,主人在特有财产或转入其利益的范围内承担责任;但如果主人持有账目却不开示,他就要承担全部责任。
§2.13.4.4Etiam is qui desit argentariam facere, ad editionem compellitur.
即使是停止经营银行业的人,也被强迫进行开示。
§2.13.4.5Sed ibi quis compellitur edere, ubi argentariam exercuit, et hoc est constitutum.
但是,一个人应在其经营银行业的地方被强迫进行开示,这一点已经确定。
quod si instrumentum argentariae in alia prouincia habeat, in alia administrauerit, ibi puto cogendum edere, ubi argentariam exercuit: hoc enim primum deliquit, quod alio instrumentum transtulit.
如果他在另一个省份持有银行业的账簿,而在另一个省份进行管理,我认为应强迫他在经营银行业的地方开示:因为他把账簿转移到他处,这本身首先就是他的过错。
quod si in alio loco argentariam exercet, alibi autem ad editionem compelletur, minime hoc facere cogitur: nisi descriptum uelis ubi de ea re agitur eum tibi dare, tuis uidelicet sumptibus:
但是,如果他在一个地方经营银行业,却在另一个地方被强迫开示,他绝不被强迫这样做;除非你希望他在该案诉讼提起之地,显然是由你承担费用,将抄本交付给你。