[NERATIUS libro secundo membranarum. ] §2.11.14.prSi procurator ita stipulatus est, ut sistat dumtaxat eum quem stipularetur, non etiam poenam si status non esset stipularetur: propemodum nullius momenti est ea stipulatio, quia procuratoris, quod ad ipsius utilitatem pertinet, nihil interest sisti.
[内拉蒂乌斯,《杂记》第二卷] 如果诉讼代理人作此口头协定,即仅要求出庭其要求出庭之人,而在其未出庭时并未同时要求违约金:该口头协定几乎不产生效力,因为就诉讼代理人自身的利益而言,出庭与否对他毫无利害关系。
sed cum alienum negotium in stipulando egerit, potest defendi non procuratoris, sed eius cuius negotium gesserit utilitatem in ea re spectandam esse: ut quantum domini litis interfuit sisti, tantum ex ea stipulatione non stato reo procuratori debeatur.
但是,既然他在作此口头协定时处理的是他人的事务,则可以主张:在此事中应当考虑的不是诉讼代理人的利益,而是他为其处理事务之本人的利益。 因此,若被告未出庭,则根据该口头协定,应当向诉讼代理人支付与“出庭对诉讼本人的利害关系”等额的款项。
eadem et fortius adhuc dici possunt, si procurator ita stipulatus esset ‘quanti ea res erit': ut hanc conceptionem uerborum non ad ipsius, sed ad domini utilitatem relatam interpretemur.
如果诉讼代理人曾以“该事物价值几何”的文句作出承诺,则同样且更为有力地可以说:我们将这一词句的表述解释为非关联于他自己的利益,而是关联于本人的利益。