[PAULUS libro quinto quaestionum. ] §19.5.5.prNaturalis meus filius seruit tibi et tuus filius mihi: conuenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, tu non manumissisti: qua actione mihi teneris, quaesitum est.
[保罗《法设问集》第五卷] 我的自然子女(奴隶)为你服务,而你的子女为我服务:我们之间约定,你释放我的(子女),而我释放你的。 我释放了,你没有释放:在此问到,你通过何种诉权对我承担责任。
in hac quaestione totius ob rem dati tractatus inspici potest.
在此问题中,可以考察“因特定目的而给付”(ob rem datum)之整体论述。
qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quaeritur, quae obligatio nascatur.
这适用于以下几种类型:即我要么为了让你给付而给付,要么为了让你行为而给付,要么为了让你给付而行为,要么为了让你行为而行为:在这些情形中,探讨会产生何种债。
§19.5.5.1Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et uenditio est: sin autem rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci ciuilem obligationem, in qua actione id ueniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud de quo conuenit accipere: uel si meum recipere uelim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta.
如果我确实为了获得某物而给付金钱,这是买卖;但如果我为了获得某物而给付某物,因为人们不赞同物物交换属于买卖,所以毫无疑问会产生市民法上的债。 在此诉权中,争点不在于你应退还你所接受的东西,而在于你应该向我支付因未能获得所约定的东西而使我享有的利益(利害关系额)的判决额;或者,如果我想收回自己的财产,可以要求返还已给付之物,如同因特定目的而给付但目的未达成。
sed si scyphos tibi dedi, ut Stichum mihi dares, periculo meo Stichus erit ac tu dumtaxat culpam praestare debes.
但是,如果我给你杯子是为了让你给我斯蒂胡斯,则斯蒂胡斯的风险由我承担,而你仅对过失承担责任。
explicitus est articulus ille do ut des.
‘为了让你给付而给付’这一条已被阐明。
§19.5.5.2At cum do ut facias, si tale sit factum, quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit, sicut superiore casu emptio: si rem do, non erit locatio, sed nascetur uel ciuilis actio in hoc quod mea interest uel ad repetendum condictio.
然而,当我为了让你行为而给付时,如果该行为属于通常可出租的类型,例如你画一幅画,若给付的是金钱,则属于租赁,如同前一情形下是买卖一样;如果我给付的是物,则不属于租赁,而是会产生旨在获得我方利益的市民法诉权,或者要求返还的返还请求权。
quod si tale est factum, quod locari non possit, puta ut seruum manumittas, siue certum tempus adiectum est, intra quod manumittatur idque, cum potuisset manumitti, uiuo seruo transierit, siue finitum non fuit et tantum temporis consumptum sit, ut potuerit debueritque manumitti, condici ei potest uel praescriptis uerbis agi: quod his quae diximus conuenit.
但如果该行为属于无法出租的类型,例如你释放一个奴隶,不论是约定了释放奴隶的特定期限,而在奴隶存活时虽然可以释放但该期限已届满,还是未规定限期,但已经历了足够的时间,以至于他能够且应当被释放,都可以对他提起返还请求诉权,或以处方字句诉权起诉:这与我们所说的是相符的。
sed si dedi tibi seruum, ut seruum tuum manumitteres, et manumissisti et is quem dedi euictus est, si sciens dedi, de dolo in me dandam actionem Iulianus scribit, si ignorans, in factum ciuilem.
但是,如果我为了让你释放你的奴隶而给了你一个奴隶,而你释放了,但我给的那个奴隶被追夺了,尤里安写道,如果我是明知而给付的,应当对我提起欺诈诉权,如果是出于不知而给付的,则提起一种事实性的市民法诉权。
§19.5.5.3Quod si faciam ut des et posteaquam feci, cessas dare, nulla erit ciuilis actio, et ideo de dolo dabitur.
但如果我为了让你给付而行为,且在我行为之后,你拖延给付,则不存在市民法诉权,因此将授予欺诈诉权。
§19.5.5.4Sed si facio ut facias, haec species tractatus plures recipit.
但是,如果我为了让你行为而行为,则这种类型的考察包揽了更多的情形。
nam si pacti sumus, ut tu a meo debitore Carthagine exigas, ego a tuo Romae, uel ut tu in meo, ego in tuo solo aedificem, et ego aedificaui et tu cessas, in priorem speciem mandatum quodammodo interuenisse uidetur, sine quo exigi pecunia alieno nomine non potest: quamuis enim et impendia sequantur, tamen mutuum officium praestamus et potest mandatum ex pacto etiam naturam suam excedere (possum enim tibi mandare, ut et custodiam mihi praestes et non plus impendas in exigendo quam decem): et si eandem quantitatem impenderemus, nulla dubitatio est.
因为如果我们约定,你在迦太基向我的债务人索债,我在罗马向你的债务人索债,或者你在我的土地上建房,我在你的土地上建房,而我已经建造了,你却拖延不建,在前一种情形下,似乎在某种程度上介入了委任,因为没有委任,就不能以他人的名义索取金钱;因为虽然也伴随着费用,但我们是在相互提供协助,并且委任甚至可以根据约定超出其自身的本性(因为我可以委任你,既为我提供保管,又在索债中花费不超过十个钱);如果我们花费相同的金额,则毫无疑问。
sin autem alter fecit, ut et hic mandatum interuenisse uideatur, quasi refundandus inuicem impensas: neque enim de re tua tibi mando.
但如果仅有一方已经履行,以便在此处似乎也介入了委任,仿佛应该互相偿还费用;因为我并没有就你自己的事务向你发出委任。
sed tutius erit et in insulis fabricandis et in debitoribus exigendis praescriptis uerbis dari actionem, quae actio similis erit mandati actioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni.
但在建造房屋以及向债务人索债这两者中,授予处方字句诉权将会更安全,该诉权类似于委任诉权,正如在前面的情形中类似于租赁和买卖一样。
§19.5.5.5si ergo haec sunt, ubi de faciendo ab utroque conuenit, et in proposita quaestione idem dici potest et necessario sequitur, ut eius fiat condemnatio, quanti interest mea seruum habere quem manumisi.
因此,如果在双方约定进行行为的情形中这些规则成立,那么在所提出的问题中也可以说同样的话,并且必然得出结论:判定被告给付的金额应等于我保有我所释放的那个奴隶的利益额。
an deducendum erit, quod libertum habeo? sed hoc non potest aestimari.
还是应当扣除我拥有一个释放自由人这一事实? 但这无法进行金钱估价。