[AFRICANUS libro octauo quaestionum.
[非洲人,在《问题集》第八卷中。
] §19.5.24.prTitius Sempronio triginta dedit pactique sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius praestitum esset, id ex sorte decederet, aut, si sortem et usuras summa tributorum excessisset, id quod amplius esset Titius Sempronio praestaret: neque de ea re ulla stipulatio interposita est.
] 提蒂乌斯给了塞姆普罗尼乌斯三十,他们约定塞姆普罗尼乌斯应当从这笔钱的收益中支付提蒂乌斯应当缴纳的税款,利息按年六厘计算;而且,以税款名义支付的金额比该利息的数额少多少,就应将该少付的部分返还给提蒂乌斯;多支付的部分则应当从本金中扣除;或者,如果税款总额超过了本金和利息之和,提蒂乌斯应当向塞姆普罗尼乌斯支付超过的部分。 关于此事,双方没有进行任何要式口头答约。
Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine praestitisset, qua actione ab eo consequi possit.
提蒂乌斯咨询:对于塞姆普罗尼乌斯从利息中收回的、超过其以税款名义支付之数额的部分,他可以通过何种诉权向其追偿。
respondit pecuniae quidem creditae usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: uerum in proposito uidendum, ne non tam faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos contractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo uel amisisset uel uacuam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse.
解答为:对于信贷资金,除非已纳入要式口头答约,否则不产生利息债务;但在本设想中应当看到,这不应被理解为金钱借贷,而更应被理解为他们之间缔结的准委任合同,除非是他将获得的超过年六厘的部分;而且甚至对于本金本身的请求,也不是基于信贷资金的请求,因为如果塞姆普罗尼乌斯无恶意地丢失了那笔钱,或者使其闲置,应当认为他在此名义下不承担任何给付义务。
quare tutius esse praescriptis uerbis in factum actionem dari, praesertim cum illud quoque conuenisset, ut quod amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum ius et causam pecuniae creditae excedat.
因此,授予规定言词的事实诉权更为稳妥,特别是由于双方还约定了,超过从利息中收回数额而支付的部分应当从本金中减去,而这本身就超出了信贷资金的法律和性质。