[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §19.5.24.prTitius Sempronio triginta dedit pactique sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius praestitum esset, id ex sorte decederet, aut, si sortem et usuras summa tributorum excessisset, id quod amplius esset Titius Sempronio praestaret: neque de ea re ulla stipulatio interposita est.
[アフリカヌス『疑問集』第8巻から] ティティウスはセンプローニウスに30を与え、センプローニウスがその金銭の収益から、ティティウスが支払うべき税金を、年六分の利息で計算した上で履行すること、そして、税金の名目で履行された額がその利息の額よりもどれだけ少なかったかに応じて、その分をティティウスに返還すること、また、多く履行された分は元本から引かれること、あるいは、もし税金の総額が元本と利息を超えていたならば、超過した分をティティウスがセンプローニウスに履行することを合意した。 そして、この件については何の問答契約も交わされなかった。
Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine praestitisset, qua actione ab eo consequi possit.
ティティウスは、センプローニウスが利息から回収した額のうち、税金の名目で履行した額を超えた分を、いかなる訴えによって彼から回収し得るかを相談した。
respondit pecuniae quidem creditae usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: uerum in proposito uidendum, ne non tam faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos contractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo uel amisisset uel uacuam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse.
アフリカヌスは次のように回答した。 すなわち、貸付金の利息は、問答契約において約定されない限り義務とはならない。 しかし、本件においては、金銭の貸付けと理解されるべきではなく、むしろ彼らの間で結ばれた準委任のようなものと理解されるべきではないか(ただし、年六分を超えて彼が受け取るはずであった分を除く)。 それどころか、元本自体の請求でさえ貸付金の請求ではなかったと言うべきである。 なぜなら、もしセンプローニウスが悪意なくその金銭を失ったか、あるいは手元で眠らせていたならば、彼がその名目で何も履行する義務はなかったと言うべきだからである。
quare tutius esse praescriptis uerbis in factum actionem dari, praesertim cum illud quoque conuenisset, ut quod amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum ius et causam pecuniae creditae excedat.
したがって、規定文言付きの事実に基づく訴えが与えられるのがより確実である。 とりわけ、利息から回収される額よりも多く履行された分が元本から差し引かれるという合意もなされていたのであり、これ自体が貸付金の法と性質を超えるものだからである。