[PAULUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.4.1.prSicut aliud est uendere, aliud emere, alius emptor, alius uenditor, ita pretium aliud, aliud merx.
[保罗《告示注解》第三十二卷] 正如卖是一回事,买是另一回事,买方是一人,卖方是另一人,同样,价金是一回事,商品是另一回事。
at in permutatione discerni non potest, uter emptor uel uter uenditor sit, multumque differunt praestationes.
但在互易中,无法区分谁是买方或谁是卖方,且两者的给付大不相同。
emptor enim, nisi nummos accipientis fecerit, tenetur ex uendito, uenditori sufficit ob euictionem se obligare possessionem tradere et purgari dolo malo, itaque, si euicta res non sit, nihil debet: in permutatione uero si utrumque pretium est, utriusque rem fieri oportet, si merx, neutrius.
因为买方除非使货币归收受人所有,否则将根据出售之诉承担责任;而对卖方而言,只需针对追夺承担担保责任、移转占有并排除恶意即为足够,因此,如果物未被追夺,他便不欠任何东西。 然而,在互易中,如果双方的给付都是价金,则双方的物都必须归对方所有;如果都是商品,则双方的物都不需要归对方所有。
sed cum debeat et res et pretium esse, non potest permutatio emptio uenditio esse, quoniam non potest inueniri, quid eorum merx et quid pretium sit, nec ratio patitur, ut una eademque res et ueneat et pretium sit emptionis.
但是,由于必须既有商品又有价金,互易不能成为买卖,因为无法找出其中何者为商品,何者为价金,且法理亦不容许同一物既被出售又作为购买的价金。
§19.4.1.1Unde si ea res, quam acceperim uel dederim, postea euincatur, in factum dandam actionem respondetur.
因此,如果我所接受或付出的那件物事后被追夺,解答是应当给予事实之诉。
§19.4.1.2Item emptio ac uenditio nuda consentientium uoluntate contrahitur, permutatio autem ex re tradita initium obligationi praebet: alioquin si res nondum tradita sit, nudo consensu constitui obligationem dicemus, quod in his dumtaxat receptum est, quae nomen suum habent, ut in emptione uenditione, conductione, mandato.
同样,买卖仅凭同意者的单纯意思而成立,而互易则从交付的物开始产生债的效力;否则,如果物尚未交付,我们就会说仅凭单纯的合意即成立债,但这仅在那些拥有自己名称的契约中才被接受,如买卖、租赁、委任。
§19.4.1.3Ideoque Pedius ait alienam rem dantem nullam contrahere permutationem.
因此,佩迪乌斯说,给付他人之物的人不能成立任何互易。
§19.4.1.4Igitur ex altera parte traditione facta si alter rem nolit tradere, non in hoc agemus ut res tradita nobis reddatur, sed in id quod interest nostra illam rem accepisse, de qua conuenit: sed ut res contra nobis reddatur, condictioni locus est quasi re non secuta.
因此,在一方已履行交付后,如果另一方不愿交付其物,我们提起的诉讼不是为了让已交付的物归还给我们,而是为了我们在取得那件达成协议之物上的履行利益;但若为了让该物反向归还给我们,则有余地提起基于“目的未达成”的返还不当得利之诉。