[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.2.9.prSi quis domum bona fide emptam uel fundum locauerit mihi isque sit euictus sine dolo malo culpaque eius, Pomponius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei praestetur frui quod conduxit licere.
[乌尔比安,《告示注解》第三十二卷] 如果有人将一栋善意购买的房屋或一处土地出租给我,而该物在无其欺诈或过错的情况下被追夺,蓬波尼乌斯认为,出租人仍须基于承租诉讼(ex conducto)向承租人承担责任,以保证承租人被允许享有其承租之物。
plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem non minus commodam praestare, aequissimum esse ait absolui locatorem.
显然,如果所有权人不容许,而出租人准备提供另一个同样便利的住所,他认为免除出租人的责任是最公平的。
§19.2.9.1Hic subiungi potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locauerit fundum in quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui praestet, non magis quam insula exusta teneretur locator conductori.
此处可以补充马尔切鲁斯在《学说汇纂》第六卷中所写的内容:如果用益物权人将土地出租五年并去世,其继承人无需承担保证享有的责任,正如公寓烧毁时出租人无需向承租人承担责任一样。
sed an ex locato teneatur conductor, ut pro rata temporis quo fruitus est pensionem praestet, Marcellus quaerit, quemadmodum praestaret, si fructuarii serui operas conduxisset uel habitationem? et magis admittit teneri eum: et est aequissimum.
但是,马尔切鲁斯提出疑问:承租人是否应基于出租诉讼(ex locato)按其享有的时间比例支付租金,就像他雇佣用益物权人奴隶的劳务或承租其住所时所应支付的那样? 他更倾向于认为承租人应当承担责任,而这是最公平的。
idem quaerit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc euenire posse prospicere debuit.
他同样提出疑问:如果承租人以为自己能享有五年而对土地进行了支出,他是否能收回这些支出? 他认为不能收回,因为承租人应当预见到这种情况可能发生。
quid tamen si non quasi fructuarius ei locauit, sed si quasi fundi dominus? uidelicet tenebitur: decepit enim conductorem: et ita imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit.
然而,如果他不是作为用益物权人,而是作为土地所有权人将其出租给他呢? 显然他(继承人)将承担责任,因为他欺骗了承租人。 皇帝安东尼与神圣塞维鲁对此作出了批复。
in exustis quoque aedibus eius temporis, quo aedificium stetit, mercedem praestandam rescripserunt.
他们还批复道,对于烧毁的房屋,也应当支付建筑物尚存之日期间的租金。
§19.2.9.2Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locauerit, ut etiam si quid ui maiori accidisset, hoc ei praestaretur, pacto standum esse.
尤里安在《学说汇纂》第十五卷中说,如果有人出租土地,约定即使发生不可抗力也应向其进行补偿,则应当遵守该约定。
§19.2.9.3Si colonis praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem fortuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locator: si uero culpa locatoris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur.
如果在土地租赁条款中向农户宣告他们必须保持安全的火用(注意防火),如果确实是意外事件引起了火灾,出租人将不承担风险;但如果是出租人必须承担的过错造成了损害,他将承担责任。
§19.2.9.4Imperator Antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: 'Si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis. '
安东尼皇帝与他的父亲,在某人承租的畜群被驱走时,作出了如下批复:“如果在出租诉讼(iudicio locati)中能够证明,强盗在没有你欺诈的情况下驱走了山羊,你将不被强迫承担意外事故,并且你将收回其后时间的租金,作为非债给付。
§19.2.9.5Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam libro octauo digestorum scripsit: si quis uitulos pascendos uel sarciendum quid poliendumue conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia peccauit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit.
” 塞尔苏斯在《学说汇纂》第八卷中也写道,缺乏技能应当等同于过错:如果有人承租(承包)了牛犊的放牧,或某物的修缮、打磨,他必须承担过错责任,因缺乏技能而犯的错误即是过错;因为,他说,他是作为手艺人承租(承包)的。
§19.2.9.6Si alienam domum mihi locaueris eaque mihi legata uel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore praeterito uideamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto soluendum:
如果你将他人的房屋出租给我,而该房屋被遗赠或赠与给我,我无需因租金而基于出租诉讼(ex locato)向你承担责任;但让我们看看过去的时间,如果在遗赠之日以前有任何到期租金,我认为应当予以支付。