[IAUOLENUS libro undecimo epistularum. ] §19.2.51.prEa lege fundum locaui, ut, si non ex lege coleretur, relocare eum mihi liceret et quo minoris locassem, hoc mihi praestaretur, nec conuenit, ut, si pluris locassem, hoc tibi praestaretur, et cum nemo fundum colebat, pluris tamen locaui: quaero, an hoc ipsum praestare debeam.
[雅沃伦努斯,摘自《书信集》第11卷] 我以下述条款出租了一块土地:如果未按协议耕作,我应被允许重新出租它,并且无论我以多低的价格重新出租,其差额都应向我补足;而双方并未约定,如果我以更高的价格出租,该差额应付给你。 然而,由于无人耕作该土地,我还是以更高的价格出租了:我想请问,我是否应当向你支付这笔差额?
respondit: in huiusmodi obligationibus id maxime spectare debemus, quod inter utramque partem conuenit: uidetur autem in hac specie id silentio conuenisse, ne quid praestaretur, si ampliore pecunia fundus esset locatus, id est ut haec conuentio pro locatore tantummodo interponeretur.
他回答道:在此类义务中,我们最应当关注的是双方当事人之间达成了何种协议。 然而,在本案中,似乎默示同意了:如果土地以更高的价格出租,则无须支付任何费用;也就是说,该条款仅是为出租人的利益而设立的。
§19.2.51.1Locaui opus faciendum ita, ut pro opere redemptori certam mercedem in dies singulos darem: opus uitiosum factum est: an ex locato agere possim? respondit: si ita opus locasti, ut bonitas eius tibi a conductore adprobaretur, tametsi conuenit, ut in singulas operas certa pecunia daretur, praestari tamen tibi a conductore debet, si id opus uitiosum factum est: non enim quicquam interest, utrum uno pretio opus an in singulas operas collocatur, si modo uniuersitas consummationis ad conductorem pertinuit.
我发包了一项工程,约定按日向承揽人支付固定报酬。 工程完工后存在缺陷。 我是否可以提起租赁之诉? 他回答道:如果你发包工程时,约定其质量应由承揽人向你保证,那么即使约定按日支付固定金额,如果工程完工后存在缺陷,承揽人仍须向你承担赔偿责任。 因为,只要工程的整体完工责任属于承揽人,那么工程是以总价包干还是按日计酬,并没有任何区别。
poterit itaque ex locato cum eo agi, qui uitiosum opus fecerit.
因此,可以提起租赁之诉,起诉那个完成了有缺陷工程的人。
nisi si ideo in operas singulas merces constituta erit, ut arbitrio domini opus efficeretur: tum enim nihil conductor praestare domino de bonitate operis uidetur.
除非按日确定报酬是为了按照定作人的指示来完成工程:因为在这种情况下,承揽人似乎不对定作人承担任何关于工程质量的保证责任。