[Florentinus libro septimo institutionum. ] §19.2.36.prOpus quod auersione locatum est donec adprobetur, conductoris periculum est: quod uero ita conductum sit, ut in pedes mensurasue praestetur, eatenus conductoris periculo est, quatenus admensum non sit: et in utraque causa nociturum locatori, si per eum steterit, quo minus opus adprobetur uel admetiatur.
[弗洛伦蒂努斯,摘自《法学阶梯》第七卷] 以总额形式发包的工作,在被验收之前,由承租人承担风险。 然而,对于约定按英尺或尺寸提供的承揽工作,仅在未完成测量的限度内,由承租人承担风险。 在这两种情况下,如果由于出租人的原因致使工作未被验收或测量,则对出租人不利。
si tamen ui maiore opus prius interciderit quam adprobaretur, locatoris periculo est, nisi si aliud actum sit: non enim amplius praestari locatori oporteat, quam quod sua cura atque opera consecutus esset.
但是,如果工作在被验收之前因不可抗力而毁灭,除另有约定外,由出租人承担风险。 因为不应当向出租人提供超过他凭借自己的细心与劳动所能获得的利益。